| x Kal. Apr. 49 (§2) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| 'Οὐκ ἔστ’ ἔτυμος λόγος', ut opinor, ille de ratibus. quid | 9.13.1.1 |
| enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii Id. Mart. a | |
| Brundisio dedit hanc εὐημερίαν quasi Caesaris scriberet, Pom- | |
| peium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod | |
| valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te | 5 |
| misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec | |
| recentior auctor nec huius rei quidem melior Dolabella. | |
| Tuas xi Kal. accepi litteras quibus omnia consilia differs | 2.1 |
| in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec | |
| interim potest quicquam non modo statui sed ne cogitari | |
| quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad | |
| pristinas cogitationes reverti. fuit enim prid. Quinquatrus | 5 |
| egregia tempestas; qua ego illum usum puto. | |
| Συναγωγὴ consiliorum tuorum non est a me collecta ad | 3.1 |
| querelam sed magis ad consolationem meam. nec enim me | |
| tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis | |
| meae. eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea | |
| facta et consilia consentiunt. quod mea praedicatione factum | 5 |
| esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere | |
| viderer, est ita. ego illa extuli semper, et eo quidem magis ne | |
| quid ille superiorum meminisse me putaret. quae si maxime | |
| meminissem, tamen illius temporis similitudinem iam sequi | |
| deberem. nihil me adiuvit cum posset; at postea fuit amicus, | 10 |
| etiam valde, nec quam ob causam plane scio. ergo ego quoque | |
| illi. quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem | |
| illecti sumus. sed utinam <tan>tum ego ei prodesse potuissem | |
| quantum mihi ille potuit! mihi tamen quod fecit gratissi- | |
| mum. nec ego nunc eum iuvare qua re possim scio nec, si | 15 |
| possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum | |
| putarem; tantum offendere animum eius hic manens nolo, | 4.1 |
| nec mehercule ista videre quae tu potes iam animo provi- | |
| dere nec interesse istis malis possim. sed eo tardior ad | |
| discedendum fui quod difficile est de discessu voluntario sine | |
| ulla spe reditus cogitare. nam ego hunc ita paratum video | 5 |
| peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum, quos Matius | |
| ἐλάπιζεν, ut puto, sed certe dicebat peditum * * * , equitum | |
| sex polliceri sumptu suo annos decem—sed sit hoc λάπισμα; | |
| magnas habet certe copias, et habebit non Asiae vectigal sed | |
| civium bona. adde confidentiam hominis, adde imbecillita- | 10 |
| tem bonorum virorum, qui quidem, quod illum sibi merito | |
| iratum putant, oderunt, ut tu scribis, ludum. ac vellem | |
| †scribis quisnam hic significasset.† sed et iste, quia plus | |
| ostenderat quam fecit, et vulgo illum qui amarunt non | |
| amant; municipia vero et rustici Romani illum metuunt, | 15 |
| hunc adhuc diligunt. qua re ita paratus est ut, etiam si vincere | |
| non possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam. | |
| ego autem non tam γοητείαν huius timeo quam πειθανάγκην. | |
| 'αἱ γὰρ τῶν τυράννων δεήσεις' inquit Πλάτων 'οἶσθ’ ὅτι | |
| μεμιγμέναι ἀνάγκαις.' | 20 |
| Illa ἀλίμενα video tibi non probari; quae ne mihi quidem | 5.1 |
| placebant, sed habebam in illis et occultationem et ὑπηρεσίαν | |
| fidelem. quae si mihi Brundisi suppetant, mallem; sed ibi | |
| occultatio nulla est. verum, ut scribis, cum sciemus. | |
| Viris bonis me non nimis excuso. quas enim eos cenas et | 6.1 |
| facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam | |
| tempestivas! sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam | |
| nos; moverent me, si essent fortiores. | |
| De Lanuvino Phameae erravi; Troianum somniabam. | 5 |
| id ego volui Q., sed pluris est. istuc tamen [me] cuperem | |
| emeres, si ullam spem fruendi viderem. | |
| Nos quae monstra cottidie legamus intelleges ex illo libello | 7.1 |
| qui in epistulam coniectus est. Lentulus noster Puteolis est, | |
| ἀδημονῶν [is], ut Caecius narrat, quid agat. διατροπὴν | |
| Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum, | |
| beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis pro- | 5 |
| specta re. |