| ix Kal. Apr. 49 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Mene haec posse ferre? omnia misera, sed hoc nihil miserius: | 9.13a.1.1 |
| Pompeius N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur. | |
| quod ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum | |
| ad te exemplum misi. lege, quaeso, et illud infimum caput | |
| ipsius Balbi optimi, cui Gnaeus noster locum ubi hortos | 5 |
| aedificaret dedit, quem cui nostrum non saepe praetulit? itaque | |
| miser torquetur. sed ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam | |
| reicio. spem autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris | |
| iii Id. Mart. datis merum bellum loquitur. maneamus ergo in | |
| illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius | 10 |
| esse nihil potest. |