| xi Kal. Apr. 49 Romae | |
| BALBVS CICERONI IMP. SAL. DIC. | |
| Caesar nobis litteras perbrevis misit, quarum exemplum | 9.13A.1.1 |
| subscripsi. brevitate epistulae scire poteris eum valde esse | |
| distentum qui tanta de re tam breviter scripserit. si quid | |
| praeterea novi fuerit, statim tibi scribam. | |
| CAESAR OPPIO CORNELIO SAL. | |
| A. d. vii Id. Mart. Brundisium veni; ad murum castra posui. | 5 |
| Pompeius est Brundisi. misit ad me N. Magium de pace. quae | |
| visa sunt respondi. hoc vos statim scire volui. cum in spem | |
| venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores | |
| faciam. | |
| Quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam | 2.1 |
| rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem | |
| impediat? namque quod absens facere possum, opto. quod | |
| si una essem, aliquid fortasse proficere posse mihi viderer. | |
| nunc exspectatione crucior. | 5 |