| ix vel viii Kal. Apr. 49 in Formiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Miseram ad te viiii Kal. exemplum epistulae Balbi ad me | 9.14.1.1 |
| et Caesaris ad eum. ecce tibi eodem die Capua litteras accepi a | |
| Q. Pedio Caesarem ad se prid. Id. Mart. misisse hoc exemplo: | |
| Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra habemus. | |
| conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem | 5 |
| maris; sed tamen nihil est quod potius faciamus. ab utroque portus | |
| cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod | |
| habet Brundisi copiarum cogamus aut exitum prohibeamus. | |
| Vbi est illa pax de qua Balbus scripserat torqueri se? ecquid | 2.1 |
| acerbius, ecquid crudelius? atque eum loqui quidam αὐθεντι- | |
| κῶς narrabat Cn. Carbonis, M. Bruti se poenas persequi | |
| omniumque eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; | |
| nihil Curionem se duce facere quod non hic Sulla duce | 5 |
| fecisset; a <se> dam<natos am>bitus nomine, quibus exsili | |
| poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores | |
| de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim expulso; | |
| neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra. haec | |
| Baebius quidam a Curione iii Id. profectus, homo non infans | 10 |
| sed †quis ulli† non dicat. plane nescio quid agam. illim equidem | |
| Gnaeum profectum puto. quicquid est biduo sciemus. a te | |
| nihil ne Anteros quidem Quinti litterarum, nec mirum; | |
| quid enim est quod scribamus? ego tamen nullum diem | |
| praetermitto. | 15 |
| Scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua | 3.1 |
| redditae sunt Id. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, | |
| Caesarem a. d. vii Kal. Apr. Capuae fore. |