| viii Kal. Apr. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum dedissem ad te litteras ut scires Caesarem Capuae vii | 9.15.1.1 |
| Kal. fore, adlatae mihi Capua sunt eum hic vi et in Albano | |
| apud Curionem v Kal. fore. eum cum videro, Arpinum per- | |
| gam. si mihi veniam quam peto dederit, utar illius condicione; | |
| si minus, impetrabo aliquid a me ipso. ille, ut <Lepta> ad me | 5 |
| scripsit, legiones singulas posuit Brundisi, Tarenti, Siponti. | |
| claudere mihi videtur maritimos exitus et tamen ipse Grae- | |
| ciam spectare potius quam Hispanias. sed haec longius absunt. | |
| me nunc et congressus huius stimulat (is vero adest) et prima | 2.1 |
| eius actionis horreo. volet enim, credo, senatus consultum | |
| facere, volet augurum decretum (rapiemur aut absentes | |
| vexabimur) vel ut consules roget praetor vel dictatorem | |
| dicat; quorum neutrum ius est. sed si Sulla potuit efficere | 5 |
| ab interrege ut dictator diceretur et magister equitum, cur | |
| hic non possit? nihil expedio nisi ut aut ab hoc tamquam Q. | |
| Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio. | |
| Cum tu haec leges, ego illum fortasse convenero. 'τέτλα<θι>'. | 3.1 |
| 'κύντερον' ne illud quidem nostrum proprium. erat enim | |
| spes propinqui reditus, erat hominum querela. nunc exire | |
| cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem | |
| venit. non modo autem nulla querela est municipalium | 5 |
| hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, | |
| iratum. nec tamen mihi quicquam est miserius quam re- | |
| mansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam | |
| ad fugae societatem. sed tu <quid>, omnia qui consilia differe- | |
| bas in id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent? | 10 |
| scimus nempe; haeremus nihilo minus. vix enim spero mihi | |
| hunc veniam daturum, etsi multa adfero iusta ad impetran- | |
| dum. sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus | |
| verbis expressum statim mittam. | |
| Tu nunc omni amore enitere ut nos cura et prudentia | 4.1 |
| iuves. ita subito accurrit ut ne Trebatium quidem, ut con- | |
| stitueram, possim videre; omnia nobis imparatis agenda. sed | |
| tamen 'ἄλλα μὲν αὐτός,' ut ait ille, 'ἄλλα δὲ καὶ δαίμων | |
| ὑποθήσεται.' quicquid egero continuo scies. mandata Caesaris | 5 |
| ad consules et ad Pompeium quae rogas, nulla habeo †et de- | |
| scripta attulit illa est via† misi ad te ante; e quibus mandata | |
| puto intellegi posse. Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. | |
| de Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet. | |
| Quod scribis asperius me quam mei patiantur mores de | 5.1 |
| Dionysio scripsisse, vide quam sim antiquorum hominum: | |
| te me dius <fidius> hanc rem gravius putavi laturum esse quam | |
| me. nam praeter quam quod te moveri arbitror oportere | |
| iniuria quae mihi a quoquam facta sit, praeterea te ipsum | 5 |
| quodam modo hic violavit cum in me tam improbus fuit. | |
| sed tu id quanti aestimes tuum iudicium est; nec tamen in | |
| hoc tibi quicquam oneris impono. ego autem illum male | |
| sanum semper putavi, nunc etiam impurum et sceleratum | |
| puto, nec tamen mihi inimiciorem quam sibi. Philargyro bene | 10 |
| curasti; causam certe habuisti et veram et bonam, relictum | |
| me esse potius quam reliquisse. |