ex. 67 (§2)
|
|
<CICERO ATTICO SAL.>
|
|
Aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse, et simul quod
|
1.3.1.1
|
verita sit ne Latinae in officio non manerent et in montem
|
|
Albanum hostias non adducerent. eius rei consolationem ad te
|
|
L. Saufeium missurum esse arbitror.
|
|
Nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam
|
2.1
|
rumore an ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil
|
|
scripsisti.
|
|
Signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. nos ea
|
|
non vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit.
|
5
|
misimus qui pro vectura solveret. te multum amamus quod
|
|
ea abs te diligenter parvoque curata sunt.
|
|
Quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci,
|
3.1
|
et expertus sum omnia, sed mirandum in modum est animo
|
|
abalienato; quibus de suspicionibus, etsi audisse te arbitror,
|
|
tamen ex me cum veneris cognosces. Sallustium praesentem
|
|
restituere in eius veterem gratiam non potui. hoc eo ad te
|
5
|
scripsi quod is me accusare de te solebat. in se expertus est
|
|
illum esse minus exorabilem, meum studium nec tibi defuisse.
|
|
Tulliolam C. Pisoni L. f. Frugi despondimus.
|
|