| 66 parte priore | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Crebras exspectationes nobis tui commoves. nuper quidem, | 1.4.1.1 |
| cum te iam adventare arbitraremur, repente abs te in mensem | |
| Quintilem reiecti sumus. nunc vero censeo, quod commodo | |
| tuo facere poteris, venias ad id tempus quod scribis. obieris | |
| Quinti fratris comitia, nos longo intervallo viseris, Acutilianam | 5 |
| controversiam transegeris. hoc me etiam Peducaeus ut ad te | |
| scriberem admonuit. putamus enim utile esse te aliquando iam | |
| rem transigere. mea intercessio parata et est et fuit. | |
| Nos hic incredibili ac singulari populi [de] voluntate de C. | 2.1 |
| Macro transegimus. cui cum aequi fuissemus, tamen multo | |
| maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato | |
| cepimus quam ex ipsius, si absolutus esset, gratia cepissemus. | |
| Quod ad me de Hermathena scribis per mihi gratum est. | 3.1 |
| est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes | |
| commune est omnium et Minerva singulare est insigne eius | |
| gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam | |
| plurimis eum locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea | 5 |
| nondum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogi- | |
| tabam. illa omnia in Tusculanum deportabo. Caietam, si | |
| quando abundare coepero, ornabo. libros tuos conserva et noli | |
| desperare eos <me> meos facere posse. quod si adsequor, supero | |
| Crassum divitiis atque omnium vicos et prata contemno. | 10 |