| Nov. 68 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et | 1.5.1.1 |
| forensi et domestico Luci, fratris nostri, morte in primis pro | |
| nostra consuetudine tu existimare potes. nam mihi omnia | |
| quae iucunda ex humanitate alterius et moribus homini acci- | |
| dere possunt ex illo accidebant. qua re non dubito quin tibi | 5 |
| quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse | |
| omni virtute officioque ornatissimum tuique et sua sponte et | |
| meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris. | |
| Quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae | 2.1 |
| mihi curae fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui | |
| esse deberet. quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras | |
| ad eum misi quibus et placarem ut fratrem et monerem ut | |
| minorem et obiurgarem ut errantem. itaque ex iis quae postea | 5 |
| saepe ab eo ad me scripta sunt confido ita esse omnia ut et | |
| oporteat et velimus. | |
| De litterarum missione, sine causa abs te accusor. numquam | 3.1 |
| enim a Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras | |
| possem, porro autem neque mihi accidit ut haberem qui in | |
| Epirum proficisceretur nequedum te Athenis esse audiebamus. | |
| de Acutiliano autem negotio, quod mihi mandaras, ut primum | 4.1 |
| a tuo digressu Romam veni, confeceram; sed accidit ut et | |
| contentione nihil opus esset et ut ego, qui in te satis consili | |
| statuerim esse, mallem Peducaeum tibi consilium per litteras | |
| quam me dare. etenim cum multos dies auris meas Acutilio | 5 |
| dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non | |
| mihi grave duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas | |
| audire, quod erat subodiosum, leve putassem. sed abs te ipso | |
| qui me accusas unas mihi scito litteras redditas esse, cum et oti | |
| ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem habueris. | 10 |
| Quod scribis etiam si cuius animus in te esset offensior a me | 5.1 |
| recolligi oportere, <teneo> quid dicas neque id neglexi; sed est | |
| miro quodam modo adfectus. ego autem quae dicenda fuerunt | |
| de te non praeterii; quid autem contendendum esset ex tua | |
| putabam voluntate me statuere oportere. quam si ad me per- | 5 |
| scripseris, intelleges me neque diligentiorem esse voluisse quam | |
| tu esses neque neglegentiorem fore quam tu velis. | |
| De Tadiana re, mecum Tadius locutus est te ita scripsisse, | 6.1 |
| nihil esse iam quod laboraretur, quoniam hereditas usu capta | |
| esset. id mirabamur te ignorare, de tutela legitima, in qua | |
| dicitur esse puella, nihil usu capi posse. | |
| Epiroticam emptionem gaudeo tibi placere. quae tibi man- | 7.1 |
| davi et quae tu intelleges convenire nostro Tusculano velim, ut | |
| scribis, cures, quod sine molestia tua facere poteris. nam nos | |
| ex omnibus molestiis et laboribus uno illo in loco conquiescimus. | |
| Quintum fratrem cottidie exspectamus. Terentia magnos | 8.1 |
| articulorum dolores habet. et te et sororem tuam et matrem | |
| maxime diligit salutemque tibi plurimam adscribit et Tulliola, | |
| deliciae nostrae. cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te | |
| a me fraterne amari. | 5 |