| ex. 67 (§2) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse, et simul quod | 1.3.1.1 |
| verita sit ne Latinae in officio non manerent et in montem | |
| Albanum hostias non adducerent. eius rei consolationem ad te | |
| L. Saufeium missurum esse arbitror. | |
| Nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam | 2.1 |
| rumore an ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil | |
| scripsisti. | |
| Signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. nos ea | |
| non vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. | 5 |
| misimus qui pro vectura solveret. te multum amamus quod | |
| ea abs te diligenter parvoque curata sunt. | |
| Quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci, | 3.1 |
| et expertus sum omnia, sed mirandum in modum est animo | |
| abalienato; quibus de suspicionibus, etsi audisse te arbitror, | |
| tamen ex me cum veneris cognosces. Sallustium praesentem | |
| restituere in eius veterem gratiam non potui. hoc eo ad te | 5 |
| scripsi quod is me accusare de te solebat. in se expertus est | |
| illum esse minus exorabilem, meum studium nec tibi defuisse. | |
| Tulliolam C. Pisoni L. f. Frugi despondimus. |