| vii Kal. Apr. 49 (§1) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem | 9.16.1.1 |
| diem intermitterem has dedi litteras. a. d. vi Kal. Caesarem | |
| Sinuessae mansurum nuntiabant. ab eo mihi litterae red- | |
| ditae sunt a. d. vii Kal., quibus iam 'opes' meas, non ut | |
| superioribus litteris 'opem', exspectat. cum eius clementiam | 5 |
| Corfiniensem illam per litteras collaudavissem rescripsit hoc | |
| exemplo: | |
| CAESAR IMP. CICERONI IMP. SAL. DIC. | |
| Recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me | 2.1 |
| abesse longius crudelitate. atque ego cum ex ipsa re magnam | |
| capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho | |
| gaudio. neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt dis- | |
| cessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent; nihil enim malo | 5 |
| quam et me mei similem esse et illos sui. | |
| Tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, | 3.1 |
| ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi | |
| esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter | |
| facere poterit. tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est bene- | |
| volentia. | 5 |