| vi Kal. Apr. 49 (§1) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Trebatium vi Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. | 9.17.1.1 |
| ex eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum | |
| illo loquar. o tempus miserum! nec dubito quin a me con- | |
| tendat ad urbem veniam; senatum enim Kalendis velle se | |
| frequentem adesse etiam Formiis proscribi iussit. ergo ei | 5 |
| negandum est. sed quid praeripio? statim ad te perscribam | |
| omnia. ex illius sermone statuam Arpinumne mihi eundum | |
| sit an quo alio. volo Ciceroni meo togam puram dare, istic | |
| puto. tu, quaeso, cogita quid deinde; nam me hebetem mo- | 2.1 |
| lestiae reddiderunt. | |
| A Curio velim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. | |
| ad me enim ipse Tiro ita scripsit ut verear quid agat; qui | |
| autem veniunt in<de, κινδυνώδη> admodum nuntiant. sane | 5 |
| in magnis curis etiam haec me sollicitat; in hac enim fortuna | |
| perutilis eius et opera et fidelitas esset. |