| v Kal. Apr. 49 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Vtrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut | 9.18.1.1 |
| bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in | |
| eo mansimus, ne ad urbem. illa fefellerunt, facilem quod puta- | |
| ramus; nihil vidi minus. damnari se nostro iudicio, tardiores | |
| fore reliquos, si nos non veniremus, dicere. ego dissimilem | 5 |
| illorum esse causam. cum multa, 'veni igitur et age de pace.' | |
| 'meone' inquam 'arbitratu?' 'an tibi' inquit 'ego praescri- | |
| bam?' 'sic' inquam 'agam, senatui non placere in Hispanias | |
| iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque' inquam | |
| 'de Gnaeo deplorabo'. tum ille, 'ego vero ista dici nolo.' | 10 |
| 'ita putabam' inquam, 'sed ego eo nolo adesse quod aut sic | |
| mihi dicendum est aut non veniendum, multaque quae nullo | |
| modo possem silere si adessem.' summa fuit ut ille, quasi | |
| exitum quaerens, ut deliberarem. non fuit negandum. ita | |
| discessimus. credo igitur hunc me non amare. at ego me | 15 |
| amavi, quod mihi iam pridem usu non venit. | |
| Reliqua, o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, | 2.1 |
| νέκυια! in qua erat ἥρως Celer. o rem perditam! o copias | |
| desperatas! quid quod Servi filius, quod Titini in iis castris | |
| fuerunt quibus Pompeius circumsederetur? sex legiones; | |
| multum vigilat, audet. nullum video finem mali. nunc certe | 5 |
| promenda tibi sunt consilia. hoc fuerat extremum. | |
| Illa tamen κατακλεὶς illius est odiosa, quam paene praeterii, | 3.1 |
| si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum pos- | |
| set ad omniaque esse descensurum. vidisti igitur virum, ut | |
| scripseras? ingemuisti certe. 'cedo reliqua.' quid? continuo | |
| ipse in †Pelanum†, ego Arpinum; inde exspecto equidem | 5 |
| λαλαγεῦσαν illam tuam. 'tu malim' inquies 'actum ne agas; | |
| etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt.' | |
| Sed ego tuas litteras exspecto. nihil est enim ut antea 'videa- | 4.1 |
| mus hoc quorsum evadat'. extremum fuit de congressu | |
| nostro; quo quidem non dubito quin istum offenderim. | |
| eo maturius agendum est. amabo te, epistulam, et πολιτικήν. | |
| valde tuas litteras nunc exspecto. | 5 |