| Kal. vel iv Non. Apr. 49 Arpini | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potis- | 9.19.1.1 |
| simum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit | |
| gratum. etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque | |
| vidi; tam tristis et tam atrox est ἀναθεώρησις huius ingentis | |
| mali. dilectus habentur, in hiberna deducuntur. ea quae | 5 |
| etiam cum a bonis viris, cum iusto in bello, cum modeste | |
| fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba | |
| nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello petulantissime | |
| fiant? cave autem putes quemquam hominem in Italia tur- | |
| pem esse qui hinc absit. vidi ipse Formiis universos neque me- | 10 |
| hercule [numquam] homines putavi; et noram omnis, sed | |
| numquam uno loco videram. | |
| Pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus. | 2.1 |
| proficiscamur ad eum cui gratior noster adventus erit quam si | |
| una fu<g>issemus. tum enim eramus in maxima spe, nunc ego | |
| quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit nisi | |
| qui hunc inimicum sibi putaret. nec mehercule hoc facio rei | 5 |
| publicae causa, quam funditus deletam puto, sed ne quis me | |
| putet ingratum in eum qui me levavit iis incommodis quibus | |
| idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe | |
| futura sunt videre non possum. etiam equidem senatus con- | |
| sulta facta quaedam iam puto, utinam in Vulcati sententiam! | 10 |
| sed quid refert? est enim una sententia omnium. sed erit | |
| immitissimus Servius, qui filium misit ad effligendum Cn. | |
| Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. etsi | |
| hic quidem timoris causa, ille vero—sed stomachari desina- | |
| mus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime | 15 |
| vellem, spiritum reliquum esse. | |
| Nos, quoniam superum mare obsidetur, infero navigabimus | 3.1 |
| et, si Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut Thurios et | |
| boni cives amantes patriae mare infestum habebimus. aliam | |
| rationem huius belli gerendi nullam video. in Aegyptum | |
| nos abdemus. exercitu pares esse non possumus. pacis fides | 5 |
| nulla est. sed haec satis deplorata sunt. | |
| Tu velim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, | 4.1 |
| denique etiam de sermonibus hominum, nisi plane obmu- | |
| tuerunt. ego tuis consiliis usus sum maximeque quod et | |
| gravitatem in congressu nostro tenui quam debui et ut ad | |
| urbem non accederem perseveravi. quod superest, scribe, | 5 |
| quaeso, quam accuratissime (iam enim extrema sunt) quid | |
| placeat, quid censeas; etsi iam nulla dubitatio est. tamen si | |
| quid vel potius quicquid veniet in mentem scribas velim. |