| iii Non. Apr. 49 (§1) in Laterio Quinti fratris | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| iii Non., cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras et | 10.1.1.1 |
| paulum lectis respiravi, quod post has ruinas mihi non | |
| acciderat; per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi | |
| nostri et factum nostrum probari. Sexto etiam nostro quod | |
| scribis probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper | 5 |
| uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem; qui mihi, | |
| quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis ille Decem- | |
| bribus, cum ego 'Sexte, quidnam ergo?', | |
| 'μὴ μάν' inquit ille 'ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς, | |
| ἀλλὰ μέγα ῥέξας τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.' | 10 |
| eius igitur mihi vivit auctoritas, et simillimus eius filius eodem | |
| est apud me pondere quo fuit ille; quem salvere velim iubeas | |
| plurimum. | |
| Tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs | 2.1 |
| (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam | |
| actum aliquid esse in consessu senatorum; <senatum> enim | |
| non puto), tamen suspensum meum detines, sed eo minus quod | |
| non dubito quid nobis agendum putes; qui enim Flavio | 5 |
| legionem et Siciliam dari scribas et id iam fieri, quae tu | |
| scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore | |
| futura censes? ego vero Solonis, popularis tui (ut puto, <iam> | |
| etiam mei), legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione | |
| non alterius utrius partis fuisset, <et> nisi si tu aliter censes, et | 10 |
| hinc abero et illim. sed alterum mihi est certius, nec praeri- | |
| piam tamen; exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi | |
| alias iam dedisti, quas scripsi ut Cephalioni dares. | |
| Quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum | 3.1 |
| putare me attractum iri si de pace agatur, mihi omnino non | |
| venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certis- | |
| simum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pom- | |
| peium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, | 5 |
| dum oratores eant et redeant, quiescat. nihil video quod | |
| sperem aut quod iam putem fieri posse. sed tamen hominis | |
| hoc ipsum probi est? est magnum et τῶν πολιτικωτάτων | |
| σκεμμάτων, veniendumne sit in consilium tyranni si is ali- | |
| qua de re bona deliberaturus sit. qua re si quid eius modi | 10 |
| evenerit ut arcessamur (quod equidem non puto; quid enim | |
| essem de pace dicturus dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen | |
| si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. | |
| nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset. | |
| Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, | 15 |
| tuaque ista crebra ἐκφώνησις 'ὑπέρευ' me sola adhuc delecta- | |
| vit. litteras tuas vehementer exspecto; quas quidem credo iam | |
| datas esse. |