| prid. Non. Apr. 49 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Tu cum Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi | 10.1a.1.1 |
| praecipis. Celer tuus disertus magis est quam sapiens. de | |
| iuvenibus quae ex Tullia audisti vera sunt. †macum† istuc | |
| quod scribis non mihi videtur tam re esse triste quam verbo. | |
| haec est ἄλη in qua nunc sumus mortis instar. aut enim mihi | 5 |
| libere inter malos πολιτευτέον fuit aut vel periculose cum | |
| bonis. aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam | |
| improborum insectemur. utrumque periculosum est, at hoc | |
| quod agimus [nec] turpe nec tamen tutum. | |
| Istum qui filium Brundisium [de pace] misit de pace (idem | 10 |
| sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem | |
| acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, | |
| ut optavi, mentio facta nulla sit. eo minus habeo necesse | |
| scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut | |
| leger. | 15 |