| Non. aut postridie Non. Apr. 49 in Laterio vel Arcano Q. fr. | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Ego cum accepissem tuas litteras Non. Apr. quas Cephalio | 10.2.1.1 |
| attulerat essemque Minturnis postridie mansurus et inde | |
| protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid cer- | |
| tius adferretur, occultiore in loco essemus agerenturque nihilo | |
| minus quae sine nobis agi possent. λαλαγεῦσα iam adest | 5 |
| et animus ardet, neque stat quicquam, quo et qua. sed haec | 2.1 |
| nostra erit cura et peritorum. tu tamen quod poteris, ut adhuc | |
| fecisti, nos consiliis iuvabis. res sunt inexplicabiles. fortunae | |
| sunt committenda omnia. sine spe conamur ulla. melius si | |
| quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profec- | 5 |
| tum; de quo ad me Tullia mea scripsit. sed et tempus alienum | |
| est, et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, | |
| spectaculo esse nolim; cui te meo nomine inimicum esse nolo. |