| vii Id. Apr. 49 in Arcano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reli- | 10.3.1.1 |
| qua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu | |
| urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut neg- | |
| otio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex | |
| senatus consulto de pace legati, cum igitur haec scire <cupere>m | 5 |
| dedita opera has ad te litteras misi. feceris igitur commode | |
| mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod | |
| scire opus sit feceris certiorem. ego in Arcano opperior dum | |
| ista cognosco. a. d. vii Id. |