| vii Id. Apr. 49 (§1) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie | 10.3a.1.1 |
| dederam mea manu longiorem. visum te aiunt in Regia, nec | |
| reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fu- | |
| gerim. sed exspecto tuas litteras, neque iam sane video quid | |
| exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me velim | 5 |
| scribas. | |
| Caesar mihi ignoscit per litteras quod non venerim, sese- | 2.1 |
| que in optimam partem id accipere dicit; facile patior. quod | |
| scribit secum Titinium et Servium questos esse quia non | |
| idem sibi quod mihi remisisset, homines ridiculos! qui cum | |
| filios misissent ad Cn. Pompeium circumsedendum, ipsi in | 5 |
| senatum venire dubitarent. sed tamen exemplum misi ad te | |
| Caesaris litterarum. |