| xvii Kal. Mai. 49 (§7) in Cumano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Multas a te accepi epistulas eodem die, omnis diligenter | 10.4.1.1 |
| scriptas, eam vero quae voluminis instar erat saepe legendam, | |
| sicuti facio. in qua non frustra laborem suscepisti, mihi | |
| quidem pergratum fecisti. qua re ut id, quoad licebit, id est | |
| quoad scies ubi simus, quam saepissime facias te vehementer | 5 |
| rogo. | |
| Ac deplorandi quidem, quod cottidie facimus, sit iam | |
| nobis aut finis omnino, si potest, aut moderatio quaedam, | |
| quod profecto potest. non enim iam quam dignitatem, quos | |
| honores, quem vitae statum amiserim cogito, sed quid con- | 10 |
| secutus sim, quid praestiterim, qua in laude vixerim, his | |
| denique in malis quid intersit inter me et istos quos propter | |
| omnia amisimus. hi sunt qui, nisi me civitate expulissent, | |
| obtinere se non putaverunt posse licentiam cupiditatum | |
| suarum; quorum societatis et sceleratae consensionis fides | 15 |
| quo eruperit vides. alter ardet furore et scelere nec remittit | 2.1 |
| aliquid sed in dies ingravescit; modo Italia expulit, nunc alia | |
| ex parte persequi, ex alia provincia exspoliare conatur nec | |
| iam recusat sed quodam modo postulat ut, quem ad modum | |
| est, sic etiam appelletur tyrannus. alter, is qui nos sibi quon- | 3.1 |
| dam ad pedes stratos ne sublevabat quidem, qui se nihil | |
| contra huius voluntatem facere posse, elapsus e soceri mani- | |
| bus ac ferro bellum terra et mari comparat, non iniustum ille | |
| quidem sed cum pium tum etiam necessarium, suis tamen | 5 |
| civibus exitiabile nisi vicerit, calamitosum etiam si vicerit. | |
| Horum ego summorum imperatorum non modo res gestas | 4.1 |
| non antepono meis sed ne fortunam quidem ipsam; qua illi | |
| florentissima, nos duriore conflictati videmur. quis enim | |
| potest aut deserta per se patria aut oppressa beatus esse? et | |
| si, ut nos a te admonemur, recte in illis libris diximus nihil | 5 |
| esse bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe | |
| sit, certe uterque istorum est miserrimus, quorum utrique | |
| semper patriae salus et dignitas posterior sua dominatione | |
| et domesticis commodis fuit. | |
| Praeclara igitur <con>scientia sustentor, cum cogito me de re | 5.1 |
| publica aut meruisse optime cum potuerim aut certe numquam | |
| nisi pie cogitasse, eaque ipsa tempestate eversam esse rem publi- | |
| cam quam ego xiiii annis ante prospexerim. hac igitur con- | |
| scientia comite proficiscar, magno equidem cum dolore, | 5 |
| nec tam id propter me aut propter fratrem meum, quorum | |
| est iam acta aetas, quam propter pueros, quibus interdum | |
| videmur praestare etiam rem publicam debuisse. quorum | |
| quidem alter non tam <quia filius quam> quia maiore pietate | |
| est me mirabiliter excruciat, alter (o rem miseram! nihil | 10 |
| enim mihi accidit in omni vita acerbius) indulgentia videlicet | |
| nostra depravatus eo progressus est quo non audeo dicere. | |
| et exspecto tuas litteras; scripsisti enim te scripturum esse | |
| plura cum ipsum vidisses. | |
| Omne meum obsequium in illum fuit cum multa severitate, | 6.1 |
| neque unum eius nec parvum sed multa <et> magna delicta | |
| compressi. patris autem lenitas amanda potius ab illo quam | |
| tam crudeliter neglegenda. nam litteras eius ad Caesarem missas | |
| ita graviter tulimus ut te quidem celaremus sed ipsius | 5 |
| vide<re>mur vitam insuavem reddidisse. hoc vero eius iter | |
| simulatioque pietatis qualis fuerit non audeo dicere; tantum | |
| scio post Hirtium conventum arcessitum a Caesare, cum eo de | |
| meo animo a suis rationibus alienissimo et consilio relinquendi | |
| Italiam; et haec ipsa timide. sed nulla nostra culpa est, natura | 10 |
| metuenda est. haec Curionem, haec Hortensi filium, non | |
| patrum culpa corrupit. | |
| Iacet in maerore meus frater neque tam de sua vita quam de | |
| mea metuit. huic tu, huic tu malo adfer consolationes, si ullas | |
| potes; maxime quidem illam velim, ea quae ad nos delata sint | 15 |
| aut falsa esse aut minora. quae si vera sint, quid futurum sit in | |
| hac vita et fuga nescio; nam si haberemus rem publicam, | |
| consilium mihi non deesset nec ad severitatem nec ad diligen- | |
| tiam. nunc sive iracundia sive dolore sive metu permotus | |
| gravius scripsi quam aut tuus in illum amor aut meus postula- | 20 |
| bat, si vera sunt, ignosces, sin falsa, me libente eripies mihi | |
| hunc errorem. quoquo modo vero se res habebit, nihil adsi- | |
| gnabis nec patruo nec patri. | |
| Cum haec scripsissem, a Curione mihi nuntiatum est eum | 7.1 |
| ad me venire. venerat enim is in Cumanum vesperi pridie, id | |
| est Idibus. si quid igitur eius modi sermo eius attulerit quod | |
| ad te scribendum sit, id his litteris adiungam. | |
| Praeteriit villam meam Curio iussitque mihi nuntiari mox | 8.1 |
| se venturum cucurritque Puteolos ut ibi contionaretur. con- | |
| tionatus est, rediit, fuit ad me sane diu. o rem foedam! nosti | |
| hominem; nihil occultabat, in primis nihil esse certius quam | |
| ut omnes qui lege Pompeia condemnati essent restituerentur; | 5 |
| itaque se in Sicilia eorum opera usurum. de Hispaniis non | |
| dubitabat quin Caesaris essent. inde ipsum cum exercitu, | |
| ubicumque Pompeius esset. eius interitu<m> finem illi fore. | |
| propius factum esse nihil. et plane iracundia elatum voluisse | |
| Caesarem occidi Metellum tribunum pl., quod si esset factum, | 10 |
| caedem magnam futuram fuisse. permultos hortatores esse | |
| caedis, ipsum autem non voluntate aut natura non esse | |
| crudelem, sed quod <putaret> popularem esse clementiam. | |
| quod si populi studium amisisset, crudelem fore; eumque | |
| perturbatum quod intellegeret se apud ipsam plebem offen- | 15 |
| disse de aerario. itaque ei cum certissimum fuisset ante quam | |
| proficisceretur contionem habere, ausum non esse vehemen- | |
| terque animo perturbato profectum. | |
| Cum autem ex eo quaererem quid videret, quem exitum, | 9.1 |
| quam rem publicam, plane fatebatur nullam spem reliquam. | |
| Pompei classem timebat; quae si †esset†, se de Sicilia abiturum. | |
| 'quid isti' inquam 'sex tui fasces? si a senatu, cur laureati? si ab | |
| ipso, cur sex?' 'cupivi' inquit 'ex senatus consulto surrupto; | 5 |
| nam aliter <non> poterat. at ille impendio nunc magis odit | |
| senatum. "a me" inquit "omnia proficiscentur."' 'cur autem | |
| sex?' 'quia duodecim nolui; nam licebat.' tum ego 'quam | 10.1 |
| vellem' inquam 'petisse ab eo quod audio Philippum impe- | |
| trasse! sed veritus sum, quia ille a me nihil impetrabat.' | |
| 'libenter' inquit 'tibi concessisset. verum puta te impetrasse; | |
| ego enim ad eum scribam, ut tu ipse voles, de ea re nos inter | 5 |
| nos locutos. quid autem illius interest, quoniam in senatum | |
| non venis, ubi sis? quin nunc ipsum minime offendisses eius | |
| causam si in Italia non fuisses.' ad quae ego me recessum et | |
| solitudinem quaerere, maxime quod lictores haberem. laudabat | |
| consilium. 'quid ergo?' inquam, 'nam mihi cursus in Graeciam | 10 |
| per tuam provinciam est, quoniam ad mare superum milites | |
| sunt.' 'quid mihi' inquit 'optatius?' hoc loco multa per- | |
| liberaliter. ergo hoc quidem est [verum] profectum, ut non | |
| modo tuto verum etiam palam navigaremus. | |
| Reliqua in posterum diem distulit; ex quibus scribam ad te | 11.1 |
| si quid erit epistula dignum. sunt autem quae praeterii, | |
| interregnumne esset exspectaturus an quo modo dixerit ille | |
| quidem, ad se deferri consulatum sed se nolle in proximum | |
| annum. et alia sunt quae exquiram. iurabat ad summam, | 5 |
| quod nullo negotio faceret, amicissimum mihi Caesarem esse | |
| debere. 'quid enim?' inquam. 'scripsit ad me Dolabella.' | |
| 'dic, quid?' adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad | |
| urbem venire, illum quidem gratias agere maximas et non | |
| modo probare sed etiam gaudere. quid quaeris? acquievi. | 10 |
| levata est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hir- | |
| tiani. quam cupio illum dignum esse nobis et quam ipse me | |
| invito †quae pro illo sit suspicandum†! sed opus fuit Hirtio | |
| convento? est profecto nescio quid, sed velim quam minimo. | |
| et tamen eum nondum redisse miramur. sed haec videbimus. | 15 |
| Tu †optimus† Terentiae dabis. iam enim urbis nullum | 12.1 |
| periculum est. me tamen consilio iuva, pedibusne Regium | |
| an hinc statim in navem, et cetera, quoniam commoror. | |
| ego ad te [statim] habebo quod scribam simul et videro | |
| Curionem. de Tirone, cura, quaeso, quod facis, ut sciam quid | 5 |
| is agat. |