| xv Kal. Mai. 49 (§3) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| De tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi | 10.5.1.1 |
| visus sum, diligenter. de die nihil sane potest scribi certi | |
| praeter hoc, non ante lunam novam. Curionis sermo postridie | 2.1 |
| eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit | |
| se harum rerum exitum non videre. | |
| Quod mihi mandas de quodam regendo, 'Ἀρκαδίαν . . . '. | |
| tamen nihil praetermittam. atque utinam tu—sed molestior | 5 |
| non ero. epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde re- | |
| quirere solebat. commodius tecum Vettienus est locutus quam | 3.1 |
| ad me scripserat. sed mirari satis hominis neglegentiam non | |
| queo. cum enim mihi Philotimus dixisset se HS l emere de | |
| Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si | |
| Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa | 5 |
| detraheret; promisit. ad me nuper se HS xxx emisse; ut | |
| scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Id. Nov. esse. | |
| rescripsi ei stomachosius, cum ioco tamen familiari. nunc, | |
| quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad | |
| eum me a te certiorem esse factum. | 10 |
| Tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem | |
| facias. a. d. xv Kal. Mai. |