| c. xi Kal. Mai. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. astute nihil | 10.6.1.1 |
| sum acturus. fiat in Hispania quidlibet—et tamen recte sit. | |
| meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris. | |
| quocirca hae sunt breves, et quia festinabam eramque | |
| occupatior. | 5 |
| De Quinto filio, fit a me quidem sedulo, sed—nosti reliqua. | 2.1 |
| quod †dem† me mones, et amice et prudenter me mones, sed | |
| erunt omnia facilia si ab uno illo cavero. magnum opus est; | |
| mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum. vellem susce- | |
| pisses iuvenem regendum; pater enim nimis indulgens quic- | 5 |
| quid ego adstrinxi relaxat. si sine illo possem, regerem; quod | |
| tu potes. sed ignosco; magnum, inquam, opus est. | |
| Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in | 3.1 |
| Galliam. ego nunc qua et quo videbo. |