| ix Kal. Mai. 49(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem istam | 10.7.1.1 |
| probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, | |
| non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum, | |
| sed ea non agitur. regnandi contentio est, in qua pulsus est | |
| modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, | 5 |
| nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, | |
| Sullano more exemploque vincet. ergo hac in contentione neu- | |
| trum tibi palam sentiendum et tempori serviendum est. mea | |
| causa autem alia est, quod beneficio vinctus ingratus esse non | |
| possum, nec tamen in acie <me> sed Melitae aut alio in loco | 10 |
| simili <vel> oppidulo futurum puto. 'nihil' inquies 'iuvas eum | |
| in quem ingratus esse non vis?' immo minus fortasse voluisset. | |
| sed de hoc videbimus; exeamus modo. quod ut meliore tem- | |
| pore possimus facit Adriano mari Dolabella, Fretensi Curio. | |
| Iniecta autem mihi spes quaedam est: 'velle mecum Ser. | 2.1 |
| Sulpicium colloqui'. ad eum misi Philotimum libertum cum | |
| litteris. si vir esse volet, praeclara συνοδία, sin autem—. | |
| erimus nos qui solemus. Curio mecum vixit, iacere Caesarem | 3.1 |
| putans offensione populari Siciliaeque diffidens si Pompeius | |
| navigare coepisset. | |
| Quintum puerum accepi vehementer. avaritiam video | |
| fuisse et spem magni congiari. magnum hoc malum est, sed | 5 |
| scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. hoc autem | |
| vitium puto te existimare non <a> nostra indulgentia sed a | |
| natura profectum. quem tamen nos disciplina regimus. | |
| De Oppiis Veliensibus quid placeat cum Philotimo vide- | |
| bis. Epirum nostram putabimus, sed alios cursus videbamur | 10 |
| habituri. |