| vi Non. Mai. 49 (§10) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego videbam de | 10.8.1.1 |
| iis rebus quas intercipi periculosum esset finem inter nos | |
| scribendi fieri tempus esse. sed cum ad me saepe mea Tullia | |
| scribat orans ut quid in Hispania geratur exspectem et semper | |
| adscribat idem videri tibi idque ipse etiam ex tuis litteris | 5 |
| intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re | |
| sentiam scribere. | |
| Consilium istuc tunc esset prudens, ut mihi videtur, si | 2.1 |
| nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi es- | |
| semus; quod fieri * * * . necesse est enim aut, id quod maxime | |
| velim, pelli istum ab Hispania aut trahi id bellum aut istum, | |
| ut confidere videtur, apprehendere Hispanias. si pelletur, | 5 |
| quam gratus aut quam honestus tum erit ad Pompeium noster | |
| adventus, cum ipsum Curionem ad eum transiturum putem? | |
| si trahitur bellum, quid exspectem aut quam diu? relin- | |
| quitur ut, si vincimur in Hispania, quiescamus. id ego contra | |
| puto. istum enim victorem magis relinquendum puto quam | 10 |
| victum, et dubitantem magis quam fidentem suis rebus. nam | |
| caedem video si vicerit et impetum in privatorum pecunias et | |
| exsulum reditum et tabulas novas et turpissimorum honores | |
| et regnum non modo Romano homini sed ne Persae quidem | |
| cuiquam tolerabile. | 15 |
| Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me | 3.1 |
| cum Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? | |
| praesto esse clientem tuum Cloelium, †Cateli† Plaguleium, | |
| ceteros? sed cur inimicos colligo, qui meos necessarios a me | |
| defensos nec videre in curia sine dolore nec versari inter eos | 5 |
| sine dedecore potero? quid si ne id quidem est exploratum, | |
| fore ut mihi liceat? scribunt enim ad me amici eius me illi | |
| nullo modo satis fecisse quod in senatum non venerim. | |
| tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo venditemus | |
| quicum coniuncti ne cum praemio quidem volu<i>mus esse? | 10 |
| Deinde hoc vide, non esse iudicium de tota contentione | 4.1 |
| in Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum | |
| putas; cuius omne consilium Themistocleum est. existimat | |
| enim qui mare teneat eum necesse <esse> rerum potiri. itaque | |
| [qui] numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur; navalis | 5 |
| apparatus ei semper antiquissima cura fuit. navigabit igitur, | |
| cum erit tempus, maximis classibus et ad Italiam accedet, in | |
| qua nos sedentes quid erimus? nam medios esse iam non | |
| licebit. [classibus] adversabimur igitur? quod maius scelus | |
| aut tantum? denique quid turpius? an qui valde incumbentis | 10 |
| solus tuli scelus, eiusdem cum Pompeio et cum reliquis | |
| principibus non feram? quod si iam misso officio periculi ratio | 5.1 |
| habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte | |
| fecero, nec ullum in his malis consilium periculo vacuum | |
| inveniri potest, ut non sit dubium quin turpiter facere cum | |
| periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. non | 5 |
| simul cum Pompeio mare transi[er]imus. omnino <non> | |
| potuimus; exstat ratio dierum. sed tamen (fateamur enim quod | |
| est) ne con<ten>dimus quidem ut possemus. fefellit ea me res | |
| quae fortasse non debuit, sed fefellit: pacem putavi fore. | |
| quae si esset, iratum mihi Caesarem esse, cum idem amicus | 10 |
| esset Pompeio, nolui. senseram enim quam idem essent. hoc | |
| verens in hanc tarditatem incidi. sed adsequar omnia si propero: | |
| si cunctor, amitto. | |
| Et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quaedam | 6.1 |
| spe non dubia nec haec collegi nostri ab Atto sed illa Platonis | |
| de tyrannis. nullo enim modo posse video stare istum diutius | |
| quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat, quippe | |
| qui florentis<simus> ac novus sex, septem diebus ipsi illi egenti | 5 |
| ac perditae multitudini in odium acerbissimum venerit, qui | |
| duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis | |
| in Metello, divitiarum in aerario. iam quibus utatur vel sociis | |
| vel ministris? ii provincias, ii rem publicam regent quorum | |
| nemo duo mensis potuit patrimonium suum gubernare? | 10 |
| non sunt omnia colligenda quae tu acutissime perspicis, | 7.1 |
| sed tamen ea pone ante oculos; iam intelleges id regnum vix | |
| semenstre esse posse. quod si me fefellerit, feram, sicut multi | |
| clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt, nisi forte | |
| me Sardanapali vicem in suo lectulo mori malle censueris | 5 |
| quam <in> exsilio Themistocleo. qui cum fuisset, ut ait | |
| Thucydides, τῶν μὲν παρόντων δι’ ἐλαχίστης βουλῆς κράτιστος | |
| γνώμων, τῶν δὲ μελλόντων ἐς πλεῖστον τοῦ γενησομένου ἄριστος | |
| εἰκαστής, tamen incidit in eos casus quos vitasset si eum nihil | |
| fefellisset. etsi is erat, ut ait idem, qui τὸ ἄμεινον καὶ τὸ χεῖρον | 10 |
| ἐν τῷ ἀφανεῖ ἔτι ἑώρα μάλιστα, tamen non vidit nec quo modo | |
| Lacedaemoniorum nec quo modo suorum civium invidiam | |
| effugeret nec quid Artaxerxi pollice<re>tur. non fuisset illa nox | |
| tam acerba Africano, sapientissimo viro, non tam dirus ille | |
| dies Sullanus callidissimo viro, C. Mario, si nihil utrumque | 15 |
| eorum fefellisset. nos tamen hoc confirmamus illo augurio | |
| quo diximus, nec nos fallit nec aliter accidet. corruat iste | 8.1 |
| necesse est aut per adversarios aut ipse per se, qui quidem | |
| sibi est adversarius unus acerrimus. id spero vivis nobis fore; | |
| quamquam tempus est nos de illa perpetua iam, non de hac | |
| exigua vita cogitare. sin quid acciderit maturius, haud sane | 5 |
| mea multum interfuerit utrum factum [fiat] videam an futurum | |
| esse multo ante viderim. quae cum ita sint, non est commit- | |
| tendum ut iis paream quos contra me senatus, ne quid res | |
| publica detrimenti acciperet, armavit. | |
| Tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae | 9.1 |
| pro tuo in nos amore non indigent. ne hercule ego quidem | |
| reperio quid scribam; sedeo enim πλουδοκῶν. etsi nihil um- | |
| quam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex | |
| plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod | 5 |
| meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. valde eo | |
| ipsa delectata est, ego autem non minus. cuius quidem virtus | |
| mirifica. quo modo illa fert publicam cladem, quo modo | |
| domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! | |
| est στοργή, est summa σύντηξις. tamen nos recte facere et | 10 |
| bene audire vult. sed hac super re mi<nu>s, ne meam ipse | 10.1 |
| συμπάθειαν iam evocem. | |
| Tu, si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum | |
| adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid, | |
| eo etiam magis quod Tullia te non putabat hoc tempore ex | 5 |
| Italia. cum An<ton>io item est agendum ut cum Curione, | |
| Melitae me velle esse, civili bello nolle interesse. eo velim | |
| tam facili uti possim et tam bono in me quam Curione. is | |
| ad Misenum vi Non. venturus dicebatur, id est hodie. sed | |
| praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo: | 10 |