| Kal. Mai. 49(?) | |
| ANTONIVS TR. PL. PRO PR. CICERONI IMP. SAL. | |
| Nisi te valde amarem et multo quidem plus quam tu putas, | 10.8a.1.1 |
| non extimuissem rumorem qui de te prolatus est, cum | |
| praesertim falsum esse existimarem. sed quia te nimio plus | |
| diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamvis | |
| sit falsa, falsam agnoscere magni esse. trans mare <te iturum | 5 |
| esse> credere non possum, cum tanti facias Dolabellam <et> | |
| Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus | |
| nobis fias; quibus mehercule dignitas amplitudoque tua paene | |
| carior est quam tibi ipsi. sed tamen non sum arbitratus esse | |
| amici non commoveri etiam improborum sermone, atque | 10 |
| eo feci studiosius quod iudicabam duriores partis mihi imposi- | |
| tas esse ab offensione nostra, quae magis a ζηλοτυπίᾳ mea quam | |
| ab iniuria tua nata est. sic enim volo te tibi persuadere, mihi | |
| neminem esse cariorem te excepto Caesare meo, meque illud | |
| una iudicare, Caesarem maxime in suis M. Ciceronem reponere. | 15 |
| qua re, mi Cicero, te rogo ut tibi omnia integra serves, eius | 2.1 |
| fidem improbes qui tibi ut beneficium daret prius iniuriam | |
| fecit, contra ne profugias qui te, etsi non amabit, quod accidere | |
| non potest, tamen salvum amplissimumque esse cupiet. | |
| Dedita opera ad te Calpurnium, familiarissimum meum, | 5 |
| misi, ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse | |
| scires. | |
| Eodem die a Caesare Philotimus attulit hoc exemplo: |