| xv Kal. Mai. 49 (§2) Massiliam iter faciens | |
| CAESAR IMP. SAL. D. CICERONI IMP. | |
| Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudica- | 10.8b.1.1 |
| ram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te | |
| existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo pro- | |
| gredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum | |
| tibi non existimasses. namque et amicitiae graviorem iniuriam | 5 |
| feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae | |
| obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis, adver- | |
| sissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem | |
| enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse iudicasti), sed | |
| meum aliquod factum condemnavisse; quo mihi gravius abs | 10 |
| te nihil accidere potest. quod ne facias pro iure nostrae amici- | 2.1 |
| tiae a te peto. postremo quid viro bono et quieto et bono civi | |
| magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? quod | |
| non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; | |
| tu explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio | 5 |
| neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab | |
| omni contentione abesse. xv Kal. Mai. ex itinere. |