| v Non. Mai. 49 in Cumano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Adventus Philotimi (at cuius hominis, quam insulsi et quam | 10.9.1.1 |
| saepe pro Pompeio mentientis!) exanimavit omnis qui mecum | |
| erant; nam ipse obdurui. dubitabat nostrum nemo quin | |
| Caesar itinera repressisset—volare dicitur; Petreius cum | |
| Afranio coniunxisse<t se>—nihil adfert eius modi. quid | 5 |
| quaeris? etiam illud erat persuasum, Pompeium cum magnis | |
| copiis iter in Germaniam per Illyricum fecisse; id enim αὐθεν- | |
| τικῶς nuntiabatur. Melitam igitur, opinor, capessamus, dum | |
| quid in Hispania. quod quidem prope modum videor ex | |
| Caesaris litteris ipsius voluntate facere posse, qui negat neque | 10 |
| honestius neque tutius mihi quicquam esse quam ab omni | |
| contentione abesse. | |
| Dices 'ubi ergo tuus ille animus quem proximis litteris?' | 2.1 |
| adest et idem est; sed utinam meo solum capite decernerem! | |
| lacrimae meorum me interdum molliunt precantium ut de | |
| Hispaniis exspectemus. M. Caeli quidem epistulam scriptam | |
| miserabiliter, cum hoc idem obsecraret ut exspectarem, ne | 5 |
| fortunas meas, ne unicum filium, ne meos omnis tam temere | |
| proderem, non sine magno fletu legerunt pueri nostri; etsi | |
| meus quidem est fortior eoque ipso vehementius commovet, | |
| nec quicquam nisi de dignatione laborat. | |
| Melitam igitur, deinde quo videbitur. tu tamen etiam | 3.1 |
| nunc mihi aliquid litterarum, et maxime si quid ab Afranio. | |
| ego si cum Antonio locutus ero, scribam ad te quid actum sit. | |
| ero tamen in credendo, ut mones, cautus; nam occultandi | |
| ratio cum difficilis tum etiam periculosa est. Servium exspecto | 5 |
| ad Nonas et †adicit a† Postumia et Servius filius. quartanam | |
| leviorem esse gaudeo. misi ad te Caeli etiam litterarum | |
| exemplum. |