| c. xv Kal. Mai. 49 in Liguria | |
| CAELIVS CICERONI SAL. | |
| Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare | 10.9a.1.1 |
| ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen | |
| quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras | |
| scripsi. | |
| Per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne | 5 |
| quid gravius de salute et incolumitate tua consulas. nam | |
| deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi | |
| praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem | |
| convenerim sententiamque eius qualis futura esset parta victo- | |
| ria cognorim, te certiorem fecisse. si existimas eandem ratio- | 10 |
| nem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus | |
| ferendis, erras. nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam | |
| loquitur. iratus senatui exiit, his intercessionibus plane | |
| incitatus est; non mehercules erit deprecationi locus. | |
| Qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae | 2.1 |
| tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, | |
| valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut | |
| eam causam in cuius victoria salus nostra est odisse aut re- | |
| linquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem | 5 |
| tuam habeamus * * * denique illud cogita, quod offensae | |
| fuerit in ista cunctatione te subisse. nunc te contra victorem | |
| Caesarem facere quem dubiis rebus laedere noluisti et ad eos | |
| fugatos accedere quos resistentis sequi nolueris summae stul- | |
| titiae est. vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, | 10 |
| parum diligenter quid optimum sit eligas. quod si totum tibi | 3.1 |
| persuadere non possum, saltem dum quid de Hispaniis agamus | |
| scitur exspecta; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore no- | |
| stras. quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio; quod | |
| porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non me dius | 5 |
| fidius reperio. | |
| Hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat | 4.1 |
| ac, simul atque 'have' mihi dixit, statim quid de te audisset | |
| exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te | |
| litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri | |
| posses. me secum in Hispaniam ducit; nam nisi ita faceret, | 5 |
| ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te | |
| percurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi | |
| te retinuissem. | |
| Etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis | 5.1 |
| funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde | |
| exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium | |
| commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iacta- | |
| tionem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum | 5 |
| a bello dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta. id si | |
| feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non | |
| offendes. |