| v Non. Mai. 49 (§3) in Cumano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Me caecum qui haec ante non viderim! misi ad te epistulam | 10.10.1.1 |
| Antoni. ei cum ego †saepissime† scripsissem nihil me contra | |
| Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, memi- | |
| nisse amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, | |
| me autem, quia cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle | 5 |
| nec id ipsum certum etiam nunc habere, vide quam ad haec | |
| παραιν<ετ>ικῶς: | |
| Tuum consilium †quia† verum est. nam qui se medium esse vult | 2.1 |
| in patria manet, qui proficiscitur aliquid de altera utra parte iudicare | |
| videtur. sed ego is non sum qui statuere debeam iure quis pro- | |
| ficiscatur necne; partis mihi Caesar has imposuit ne quem omnino | |
| discedere ex Italia paterer. qua re parvi refert me probare cogi- | 5 |
| tationem tuam, si nihil tamen tibi remittere possum. ad Caesarem | |
| mittas censeo et ab eo hoc petas. non dubito quin impetraturus | |
| sis, cum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse | |
| pollicearis. | |
| Habes σκυτάλην Λακωνικήν. omnino excipiam hominem. | 3.1 |
| erat autem v Non. venturus vesperi, id est hodie; cras igitur | |
| ad me fortasse veniet. temptabo, audiam: nihil properare, | |
| missurum ad Caesarem. clam agam, cum paucissimis alicubi | |
| occultabor; certe hinc istis invitissimis evolabo, atque uti- | 5 |
| nam ad Curionem! σύνες ὅ τοι λέγω. magnus dolor accessit. | |
| efficietur aliquid dignum nobis. | |
| Δυσουρία tua mihi valde molesta; medere, amabo, dum est | |
| ἀρχή. de Massiliensibus gratae mihi tuae litterae; quaeso ut | 4.1 |
| sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam, | |
| quod a Curione effeceram. hic ego Servium exspecto; rogor | |
| enim ab eius uxore et filio, et puto opus esse. hic tamen | 5.1 |
| Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem. se- | |
| ptem praeterea coniunctae lecticae amicarum; et sunt ami- | |
| corum. <vi>de quam turpi leto pereamus, et dubita, si potes, | |
| quin ille, seu victus seu victor redierit, caedem facturus sit. | 5 |
| ego vero vel luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex | |
| istorum parricidio. sed plura scribam cum illum convenero. | |
| Iuvenem nostrum non possum non amare, sed ab eo nos | 6.1 |
| non amari plane intellego. nihil ego vidi tam ἀνηθοποίητον, | |
| tam aversum a suis, tam nescio quid cogitans. vim incredi- | |
| bilem molestiarum! sed erit curae et est ut regatur. mirum | |
| est enim ingenium, ἤθους ἐπιμελητέον. | 5 |