| iv Non. Mai. 49 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Obsignata iam epistula superiore non placuit ei dari cui | 10.11.1.1 |
| constitueram quod erat alienus; itaque eo die data non est. | |
| interim venit Philotimus et mihi a te litteras reddidit. | |
| quibus quae de fratre meo scribis, sunt ea quidem parum | |
| firma sed habent nihil ὕπουλον, nihil fallax, nihil non flexibile | 5 |
| ad bonitatem, nihil quod non quo velis uno sermone possis | |
| perducere; ne multa, omnis suos, etiam quibus irascitur | |
| crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem. | |
| quod de puero aliter ad te scripsit et ad matrem de filio, non | |
| reprehendo. de itinere et de sorore quae scribis molesta sunt | 10 |
| eoque magis quod ea tempora nostra sunt ut ego iis mederi | |
| non possim. nam certe mederer; sed quibus in malis et qua | |
| in desperatione rerum simus vides. | |
| Illa de ratione nummaria non sunt eius modi (saepe enim | 2.1 |
| audio ex ipso) ut non cupiat tibi praestare et in eo laboret. | |
| sed si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS xii non reddit | |
| quae dedi eius filio mutua et utitur excusatione temporis, si | |
| Lepta, si ceteri, soleo mirari de nescio quis HS xx cum audio | 5 |
| ex illo se urgeri. vides enim profecto angustias. curari tamen | |
| ea tibi utique iubet. an existimas illum in isto genere lentu- | |
| lum aut restrictum? nemo est minus. de fratre satis. | 3.1 |
| De eius filio, indulsit illi quidem suus pater semper, sed | |
| non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non aman- | |
| tem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum | |
| facit. itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indul- | 5 |
| gentia, sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuven- | |
| tute; ea vero, quae mihi quidem qui illum amo sunt his ipsis | |
| malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro; | |
| nam suas radices habent, quas tamen evellerem profecto, si | |
| liceret. sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. ego | 10 |
| meum facile teneo; nihil est enim eo tractabilius. cuius quidem | |
| misericordia languidiora adhuc consilia cepi et quo ille me | |
| certiorem vult esse eo magis timeo ne in eum exsistam crudelior. | |
| Sed Antonius venit heri vesperi. iam fortasse ad me veniet | 4.1 |
| aut ne id quidem, quoniam scripsit quid fieri vellet. sed scies | |
| continuo quid actum sit. nos iam nihil nisi occulte. de pueris | |
| quid agam? parvone navigio committam? quid mihi animi | |
| in navigando censes fore? recordor enim aestate cum <illis> | 5 |
| illo Rhodiorum ἀφράκτῳ navigans quam fuerim sollicitus; | |
| quid duro tempore anni actuariola fore censes? o rem undique | |
| miseram! | |
| Trebatius erat mecum, vir plane et civis bonus. quae ille | |
| monstra, di immortales! etiamne Balbus in senatum venire | 10 |
| cogitet? sed ei ipsi cras ad te litteras dabo. | |
| Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse. cum eo, | 5.1 |
| quod ἀποτόμως ad me scripserat de nummis curandis, | |
| θυμικώτερον eram iocatus. id tu, si ille aliter acceperit ac | |
| debuit, lenies. 'monetali' autem adscripsi, quod ille ad me | |
| 'pro cos.' sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque | 5 |
| a nobis diligatur. vale. |