| iii Non. Mai. 49 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Quidnam mihi futurum est aut quis me non solum in- | 10.12.1.1 |
| felicior sed iam etiam turpior? nominatim de me sibi im- | |
| peratum dicit Antonius, nec me tamen ipse adhuc viderat sed | |
| hoc Trebatio narravit. quid agam nunc, cui nihil procedit | |
| caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime? | 5 |
| ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi. | |
| is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. | |
| huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore. quo me | |
| nunc vertam? undique custodior. | |
| Sed satis lacrimis. παραποπλευτέον igitur et occulte in | 2.1 |
| aliquam onerariam corrependum, non committendum ut | |
| etiam compacto prohibiti videamur. Sicilia petenda; quam si | |
| erimus nacti, maiora quaedam consequemur. sit modo recte | |
| in Hispaniis! quamquam de ipsa Sicilia utinam sit verum! | 5 |
| sed adhuc nihil secundi. concursus Siculorum ad Catonem | |
| dicitur factus, orasse ut resisteret, omnia pollicitos; commotum | |
| illum dilectum habere coepisse. non credo; at est luculentus | |
| auctor. potuisse certe teneri illam provinciam scio. ab Hispaniis | |
| autem iam audietur. | 10 |
| Hic nos C. Marcellum habemus eadem fere cogitantem | 3.1 |
| aut bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex | |
| familiarissimo eius audiebam. tu, quaeso, si quid habebis | |
| novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quin- | |
| tum filium severius adhibebo. utinam proficere possem! tu | 5 |
| tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando | |
| concerpito, ne quando quid emanet; ego item tuas. | |
| Servium exspecto nec ab eo quicquam ὑγιές. scies quicquid | 4.1 |
| erit. |