| prid. Non. Mai. 49 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Sine dubio errasse nos confitendum est. 'at semel, at una | 10.12a.1.1 |
| in re'. immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt | |
| imprudentius. 'ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί | |
| περ,' in reliquis modo ne ruamus. iubes enim de profectione | |
| me providere. quid provideam? ita patent omnia quae accidere | 5 |
| possunt ut, ea si vitem, sedendum sit cum dedecore et dolore, | |
| si neglegam, periculum sit ne in manus incidam perditorum. | |
| sed vide quantis in miseriis simus: optandum interdum | |
| videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam | |
| iniuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur. quod si nobis | 2.1 |
| is cursus quem speraram pateret, effecissem aliquid profecto, | |
| ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. sed mirificae | |
| sunt custodiae et quidem ille ipse Curio suspectus. qua re vi | |
| aut clam agendum est, et si vi †forte ne cum tempestate clam | 5 |
| autem istis†. in quo si quod σφάλμα, vides quam turpe sit. | |
| trahimur, nec fugiendum si quid violentius. | |
| De Caelio saepe mecum agito nec, si quid habuero tale, | 3.1 |
| dimittam. Hispanias spero firmas esse. Massiliensium factum | |
| cum ipsum per se luculentum est tum mihi argumento est | |
| recte esse in Hispaniis. minus enim auderent si aliter esset, et | |
| scirent; nam et vicini et diligentes sunt. odium autem recte | 5 |
| animadvertis significatum <in> theatro. legiones etiam has | |
| quas in Italia assumpsit alienissimas esse video. sed tamen | |
| nihil inimicius quam sibi ipse. illud recte times ne ruat. si | |
| desperarit, certe ruet; quo magis efficiendum aliquid est, for- | |
| tuna velim meliore, animo Caeliano. sed primum quidque; | 10 |
| quod, qualecumque erit, continuo scies. | |
| Nos iuveni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum | 4.1 |
| ipsam sustinebimus. est enim indoles, modo aliquod †hoc | |
| sit ἦθος ἀκίμολον†. quod si adhuc nullum est, esse tamen | |
| potest, aut ἀρετὴ non est διδακτόν, quod mihi persuaderi non | |
| potest. | 5 |