| Non. Mai. 49 (§2) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et mehercule mihi. | 10.13.1.1 |
| semper s<p>ecu<la>m aliquam adferunt tuae litterae. scribes | |
| igitur, ac si quid ad spem poteris ne dimiseris. tu Antoni | |
| leones pertimescas cave. nihil est illo homine iucundius. | |
| attende πρᾶξιν πολιτικοῦ. evocavit litteris e municipiis denos | 5 |
| et iiii viros. venerunt ad villam eius mane. primum dormiit | |
| ad H. iii, deinde, cum esset nuntiatum venisse Neapolitanos | |
| et Cumanos (his enim est Caesar iratus), postridie redire | |
| iussit; lavari se velle et περὶ κοιλιολυσίαν γίνεσθαι. hoc here | |
| effecit. hodie autem in Aenariam transire constituit <ut> | 10 |
| exsulibus reditum polliceretur. sed haec omittamus, de nobis | |
| aliquid agamus. | |
| Ab Axio accepi litteras. de Tirone gratum. Vettienum | 2.1 |
| diligo. Vestorio reddidi. Servius prid. Non. Mai. Minturnis | |
| mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Mar- | |
| cellum. cras igitur nos mature videbit mihique dabit argu- | |
| mentum ad te epistulae. iam enim non reperio quod tibi | 5 |
| scribam. illud admiror quod Antonius ad me ne nuntium | |
| quidem, cum praesertim me valde observarit. videlicet aut | |
| aliquid atrocius de me imperatum est <aut> coram negare | |
| mihi non vult quod ego nec rogaturus eram nec, si impetras- | |
| sem, crediturus. nos tamen aliquid excogitabimus. | 10 |
| Tu, quaeso, si quid in Hispaniis; iam enim poterit audiri | 3.1 |
| et omnes ita exspectant ut, si recte fuerit, nihil negoti | |
| futurum putent. ego autem nec retentis iis confectam rem | |
| puto neque amissis desperatam. Silium et Ocellam et ceteros | |
| credo retardatos. te quoque a †curto† impediri video; etsi, | 5 |
| ut opinor, habes †εκιταονον†. |