| viii Id. Mai. 49 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| O vitam miseram maiusque malum tam diu timere quam | 10.14.1.1 |
| est illud ipsum quod timetur! Servius, ut antea scripsi, cum | |
| venisset Non. Mai., postridie ad me mane venit. ne diutius | |
| te teneam, nullius consili exitum invenimus. numquam vidi | |
| hominem perturbatiorem metu; neque hercule quicquam | 5 |
| timebat quod non esset timendum: illum sibi iratum, hunc | |
| non amicum; horribilem utriusque victoriam cum propter | |
| alterius crudelitatem, alterius audaciam, tum propter utrius- | |
| que difficultatem pecuniariam; quae erui nusquam nisi ex | |
| privatorum bonis posset. atque haec ita multis cum lacrimis | 10 |
| loquebatur ut ego mirarer eas tam diuturna miseria non | |
| exaruisse. mihi quidem etiam lippitudo haec, propter quam | |
| non ipse ad te scribo, sine ulla lacrima est, sed saepius odiosa | |
| est propter vigilias. quam ob rem quicquid habes ad conso- | 2.1 |
| landum collige et illa scribe, non ex doctrina neque ex libris | |
| (nam id quidem domi est, sed nescio quo modo imbecillior | |
| est medicina quam morbus)—haec potius conquire, de Hi- | |
| spaniis, de Massilia; quae quidem satis bella Servius adfert, | 5 |
| qui etiam de duabus legionibus luculentos auctores esse dice- | |
| bat. haec igitur si habebis et talia. et quidem paucis diebus | |
| aliquid audiri necesse est. | |
| Sed redeo ad Servium. distulimus omnino sermonem in | 3.1 |
| posterum, sed tardus ad exeundum; multo se in suo lectulo | |
| malle, quicquid foret. odiosus scrupulus de fili mili<ti>a Brun- | |
| disina. unum illud firmissime adseverabat, si damnati re- | |
| stituerentur, in exsilium se iturum. nos autem ad haec et | 5 |
| <id> ipsum certo fore et quae iam fiebant non esse leviora, | |
| multaque colligebamus. verum ea non animum eius auge- | |
| bant sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio | |
| quam adhiben<dus> videretur. qua re in hoc non multum est. | |
| nos a te admoniti de Caelio cogitabamus. | 10 |