| vi Id. Mai. 49(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Servius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris vi | 10.15.1.1 |
| Id. venit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum | |
| rerum de octo cohortibus. etenim haec quoque quae in his | |
| locis sunt labare dicuntur. eodem die Funisulanus a te attulit | |
| litteras in quibus erat confirmatius idem illud. ei de suo | 5 |
| negotio respondi cumulate cum omni tua gratia. adhuc non | |
| satis faciebat; debet autem mihi multos nummos nec habetur | |
| locuples. nunc ait se daturum; cui expensum tulerit morari; | |
| tabellariis, si apud te esset qua satis †fecisses†, dares. quantum | |
| sit Eros Philotimi tibi dicet. | 10 |
| Sed ad maiora redeamus. quod optas, Caelianum illud | 2.1 |
| maturescit; itaque torqueor utrum ventum exspectem. vexillo | |
| opus est; convolabunt. quod suades ut †palam†, prorsus | |
| adsentior itaque me profecturum puto. tuas tamen interim | |
| litteras exspecto. Servi consilio nihil expeditur; omnes | 5 |
| captiones in omni sententia occurrunt. unum C. Marcello | |
| cognovi timidiorem, quem consulem fuisse paenitet. ὢ πολλῆς | |
| ἀγεννείασ! qui etiam Antonium confirmasse dicitur ut me | |
| impediret, quo ipse, credo, honestius. Antonius autem vi Id. | 3.1 |
| Capuam profectus est. ad me misit se pudore deterritum ad | |
| me non venisse quod me sibi suscensere putaret. ibitur igitur, | |
| et ita quidem ut censes, nisi cuius gravioris personae susci- | |
| piendae spes erit ante oblata; sed vix erit tam cito. Allienus | 5 |
| autem praetor putabat aliquem, si ego non, ex collegis suis. | |
| quivis licet dum modo aliquis. | |
| De sorore, laudo. de Quinto puero, datur opera; spero esse | 4.1 |
| meliora. de Quinto fratre, scito eum non mediocriter laborare | |
| de versura, sed adhuc nihil a L. Egnatio expressit. Axius de | |
| duodecim milibus pudens! saepe enim ad <me> scripsit ut | |
| Gallio quantum is vellet darem. quod si non scripsisset, pos- | 5 |
| semne aliter? et quidem saepe sum pollicitus, sed tantum | |
| voluit cito. me vero adiuvarent his in angustiis. sed di istos! | |
| verum alias. te a quartana liberatum gaudeo itemque Piliam. | |
| ego, dum panes et cetera in navem parantur, excurro in Pom- | |
| peianum. Vettieno velim gratias quod studiosus, et, si quemquam | 10 |
| nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus. |