| prid. Id. Mai. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum | 10.16.1.1 |
| ad me bene mane Dionysius †fuit†; cui quidem ego non | |
| modo placabilem me praebuissem sed totum remisissem, si | |
| venisset qua mente tu ad me scripseras. erat enim sic in tuis | |
| litteris quas Arpini acceperam, eum venturum facturumque | 5 |
| quod ego vellem. ego volebam autem vel cupiebam potius | |
| esse eum nobiscum. quod quia plane, cum in Formianum | |
| venisset, praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. at | |
| ille perpauca locutus hanc summam habuit orationis ut sibi | |
| ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse. | 10 |
| pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam | |
| ab eo nostram despectam esse. quid quaeris? fortasse mira- | |
| beris: in maximis horum temporum doloribus hunc mihi | |
| scito esse. velim ut tibi amicus sit; hoc cum tibi opto, opto | |
| ut beatus sis; erit enim tam diu. | 15 |
| Consilium nostrum spero vacuum periculo fore; nam et | 2.1 |
| dissimulavimus nec, ut opinor, acerrime adservabimur. navi- | |
| gatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio | |
| provideri poterunt, cavebuntur. tu, dum adsumus, non | |
| modo quae scieris audierisve sed etiam quae futura providebis | 5 |
| scribas velim. | |
| Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit et, si tenuis- | 3.1 |
| set, omnes boni se ad eum contulissent, Syracusis profectus | |
| est ante diem viii Kal. Mai., ut ad me Curio scripsit. utinam, | |
| quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! est enim rumor. o, si id | |
| fuerit, turpem Catonem! | 5 |
| Ego, ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis | 4.1 |
| meae, profectus sum in Pompeianum a. d. iiii Id. ut ibi essem | |
| dum quae ad navigandum opus essent pararentur. cum ad | |
| villam venissem, ventum est ad me: centuriones trium cohor- | |
| tium, quae Pompeiis sunt, me velle postridie convenire. haec | 5 |
| mecum Ninnius noster; velle eos mihi se et oppidum tra- | |
| dere. at ego tibi postridie a villa ante lucem, ut me omnino | |
| illi ne viderent. quid enim erat in tribus cohortibus? quid | |
| si plures? quo apparatu? cogitavi eadem illa Caeliana quae | |
| legi in epistula tua quam accepi simul et in Cumanum veni | 10 |
| eodem die; et simul fieri poterat ut temptaremur. omnem | |
| igitur suspicionem sustuli. | |
| Sed, cum redeo, Hortensius venerat et ad Terentiam salu- | 5.1 |
| tatum deverterat. sermone erat usus honorifico erga me. iam | |
| eum, ut puto, videbo; misit enim puerum se ad me venire. | |
| hoc quidem melius quam collega noster Antonius, cuius inter | |
| lictores lectica mima portatur. | 5 |
| Tu quoniam quartana cares et novum morbum removisti | 6.1 |
| sed etiam gravedinem, te vegetum nobis in Graecia siste et | |
| litterarum aliquid interea. |