| xvii Kal. Iun. 49 (§4) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Prid. Id. Hortensius ad me venit scripta epistula. vellem | 10.17.1.1 |
| cetera eius. quam in me incredibilem ἐκτένειαν! qua quidem | |
| cogito uti. deinde Serapion cum epistula tua; quam prius | |
| quam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut | |
| feceras. deinde epistula lecta cumulatissime cetera. et her- | 5 |
| cule hominem probo; nam et doctum et probum existimo. | |
| quin etiam navi eius me et ipso convectore usurum puto. | |
| Crebro refricat lippitudo, non illa quidem perodiosa sed | 2.1 |
| tamen quae impediat scriptionem meam. valetudinem tuam | |
| iam confirmatam esse et a vetere morbo et a novis tempta- | |
| tionibus gaudeo. | |
| Ocellam vellem haberemus; videntur enim esse haec paulo | 3.1 |
| faciliora. nunc quidem aequinoctium nos moratur quod val- | |
| de perturbatum erat. id si traxerit, utinam idem maneat | |
| Hortensius! si quidem, <ut> adhuc erat, liberalius esse nihil | |
| potest. | 5 |
| De diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti in- | 4.1 |
| simularim; negas enim te reperire qui mihi id in mentem | |
| venerit. ego autem, quia scripseras te proficisci cogitare | |
| (etenim audieram nemini aliter licere), eo te habere cense- | |
| bam et quia pueris diploma sumpseras. habes causam opinionis | 5 |
| meae. et tamen velim scire quid cogites in primisque si quid | |
| etiam nunc novi est. xvii Kal. Iun. |