xiv Kal. Iun. 49 (§1)
<CICERO ATTICO SAL.>
Tullia mea peperit xiiii Kal. Iun. puerum ἑπταμηνιαῖον. 10.18.1.1
quod εὐτόκησεν gaudeam; quod quidem est natum perim-
becillum est. me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt
atque maiori impedimento fuerunt quam custodiae quibus
adservor. nam illa Hortensi<a>na omnia †fuere infantia ita 5
fiet† homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est. itaque
posthac non scribam ad te quid facturus sim sed quid fecerim;
omnes enim Κωρυκαῖοι videntur subauscultare quae loquor.
tu tamen si quid de Hispaniis sive quid aliud perge, quaeso, 2.1
scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto per-
venerimus aut si quid ex cursu. sed hoc quoque timide scribo;
ita omnia tarda adhuc et spissa. ut male posuimus initia sic
cetera sequuntur. 5
  Formias nunc sequimur; eaedem nos fortasse furiae per-
sequentur. ex Balbi autem sermone quem tecum habuit
non probamus de Melita. dubitas igitur quin nos in hostium
numero habeat? scripsi equidem Balbo te ad me <et> de
benevolentia scripsisse et de suspicione. egi gratias; de altero 10
ei me purgavi. ecquem tu hominem infeliciorem? non loquor 3.1
plura, ne te quoque excruciem. ipse conficior venisse tempus
cum iam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim.
MCP server: latin-mcp.packhum.org