| inter Non. et Id. Ian.(?) 48 in Epiro | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Accepi a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo | 11.1.1.1 |
| nihil scire potui de nostris domesticis rebus. de quibus acerbis- | |
| sime adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque | |
| ubi terrarum sit scio. omnem autem spem habeo existimationis | |
| privatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima bene- | 5 |
| volentia. quam si his temporibus miseris et extremis praestiteris, | |
| haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius | |
| feram; idque ut facias te obtestor atque obsecro. | |
| Ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens. | 2.1 |
| huius pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere, | |
| quam quidem ego nisi expeditam relinquere me putassem | |
| credens ei cui tu scis iam pridem nimium me credere, com- | |
| moratus essem paulisper nec domesticas res impeditas reliquis- | 5 |
| sem; ob eamque causam serius ad te scribo quod sero intellexi | |
| quid timendum esset. te etiam atque etiam oro ut me totum | |
| tuendum suscipias, ut, si ii salvi erunt quibuscum sum, una cum | |
| iis possim incolumis esse salutemque meam benevolentiae tuae | |
| acceptam referre. | 10 |