| med. Mart. 48(?) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Litteras tuas accepi prid. Non. Febr. eoque ipso die ex testa- | 11.2.1.1 |
| mento crevi hereditatem. ex multis meis et miserrimis curis est | |
| una levata si, ut scribis, ista hereditas fidem et famam meam | |
| tueri potest; quam quidem te intellego etiam sine hereditate | |
| tuis opibus defensurum fuisse. | 5 |
| De dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam | 2.1 |
| rem suscipias et illam miseram mea cul<pa> et neglegentia | |
| tueare, meis opibus, si quae sunt, tuis, quibus tibi molestum non | |
| erit, facultatibus. cui quidem deesse omnia, quod scribis, | |
| obsecro te, noli pati. in quos enim sumptus abeunt fructus | 5 |
| praediorum? iam illa HS lx quae scribis nemo mihi umquam | |
| dixit ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. sed | |
| haec minima est ex iis iniuriis quas accepi; de quibus ad te | |
| dolore et lacrimis scribere prohibeor. ex ea pecunia quae fuit in | 3.1 |
| Asia partem dimidiam fere exegi. tutius videbatur fore ibi ubi | |
| est quam apud publicanos. | |
| Quod me hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid | |
| adferre quam ob rem id facere possem. sed si ad ceteras miserias | 5 |
| accessit etiam id quod mihi Chrysippus dixit parari (tu nihil | |
| significasti) de domo, quis me miserior umquam fuit? oro, | |
| obsecro, ignosce. non possum plura scribere. quanto maerore | |
| urgear profecto vides. quod si mihi commune cum ceteris esset | |
| qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et | 10 |
| eo tolerabilior esset. nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu | |
| efficis, si modo etiam nunc effici potest, ut ne qua singulari | |
| adficiar calamitate et iniuria. | |
| Tardius ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non | 4.1 |
| fuit. a tuis et nummorum accepi HS xx et vestimentorum quod | |
| opus fuit. quibus tibi videbitur velim des litteras meo nomine. | |
| nosti meos familiaris. <si> signum requirent aut manum, dices | |
| iis me propter custodias ea vitasse. | 5 |