| Id. Iun. 48 (§3) in castris Pompei | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit; quem | 11.3.1.1 |
| diutius tenui quia cottidie aliquid novi exspectabamus, neque | |
| nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi | |
| rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet, quid vellem. | |
| utrumque grave est, et tam gravi tempore periculum tantae | 5 |
| pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio. qua | |
| re ut alia sic hoc vel maxime tuae amicitiae benevolentiaeque | |
| permitto et illius consilio et voluntati; cui miserae consuluissem | |
| melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute | |
| nostra fortunisque deliberavissem. | 10 |
| Quod negas praecipuum mihi ullum <in communibus> in- | 2.1 |
| commodis impendere, etsi ista res nihil habet consolationis, | |
| tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et | |
| gravissima esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt | |
| minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque | 5 |
| tua levabuntur. | |
| Pecunia apud Egnatium est. sit per me ut est. neque enim | 3.1 |
| hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam | |
| possim quid maxime opus sit: etsi egeo rebus omnibus, quod is | |
| quoque in angustiis est quicum sumus; cui magnam dedimus | |
| pecuniam mutuam, opinantes nobis constitutis rebus eam rem | 5 |
| etiam honori fore. tu, ut antea fecisti, velim, si qui erunt ad | |
| quos aliquid scribendum a me existimes, ipse conficias. tuis | |
| salutem dic. cura ut valeas. in primis id quod scribis omnibus | |
| rebus cura et provide, ne quid ei desit de qua scis me miserri- | |
| mum esse. Id. Iun. ex castris. | 10 |