| Id. Quint. 48 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Accepi ab Isidoro litteras et postea datas binas. ex proximis | 11.4.1.1 |
| cognovi praedia non venisse. videbis ergo ut sustentetur per te. | |
| de Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna. | |
| meas litteras quod requiris, impedior inopia rerum, quas nullas | |
| habeo litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae | 5 |
| aguntur ullo modo probentur. utinam coram tecum olim | |
| potius quam per epistulas! hic tua, ut possum, tueor apud hos. | |
| cetera Celer. ipse fugi adhuc omne munus, eo magis quod ita | |
| nihil poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset. |