| xvii-xiii Kal. Quint. 48 Dyrrachi | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Quid sit gestum novi quaeris. ex Isidoro scire poteris. reliqua | 11.4a.1.1 |
| non videntur esse difficiliora. tu id velim quod scis me maxime | |
| velle cures, ut scribis et facis. me conficit sollicitudo, ex qua | |
| etiam summa infirmitas corporis. qua levatus ero una cum eo | |
| qui negotium gerit estque in spe magna. Brutus amicus; in | 5 |
| causa versatur acriter. hactenus fuit quod caute a me scribi | |
| posset. vale. | |
| De pensione altera, oro te, omni cura considera quid faci- | |
| endum sit, ut scripsi iis litteris quas Pollex tulit. |