| prid. Non. Nov. 48 Brundisi | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam | 11.5.1.1 |
| novae, coegerintque impetu magis quodam animi uti quam | |
| cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. | |
| fuerunt quidem tantae ut id quod vides effecerint. itaque nec | |
| quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio; | 5 |
| rem et summam negoti vides. | |
| Equidem ex tuis litteris intellexi et iis quas communiter cum | |
| aliis scripsisti et iis quas tuo nomine, quod etiam mea sponte | |
| videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi | |
| mei quaerere. | 10 |
| Quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida | 2.1 |
| noctu faciam, non sane video quem ad modum id fieri possit. | |
| neque enim ita apta habeo deversoria ut tota tempora diurna in | |
| iis possim consumere neque ad id quod quaeris multum interest | |
| utrum me homines in oppido videant an in via. sed tamen hoc | 5 |
| ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime | |
| fieri posse videatur. | |
| Ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam | 3.1 |
| conficere pluris litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus | |
| acceperam. tu velim et Basilo et quibus praeterea videbitur, | |
| etiam Servilio, conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod | |
| tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto | 5 |
| intellegis rem mihi deesse de qua scribam, non voluntatem. | |
| Quod de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi | 4.1 |
| praeterea officium deest, si reperire possent qua in re me | |
| iuvarent. Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. eodem | |
| Corcyra filius venit. inde profectos eos una cum ceteris | |
| arbitror. | 5 |