| iv Kal. Dec. 48 (§7) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum | 11.6.1.1 |
| maxime de me ac de dolore meo sentio; qui quidem meus dolor | |
| non modo non minuitur cum socium sibi adiungit dolorem | |
| tuum sed etiam augetur. omnino pro tua prudentia sentis qua | |
| consolatione levari maxime possim. probas enim meum con- | 5 |
| silium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum | |
| fuisse. addis etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum | |
| iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui pondus | |
| habeant, factum nostrum probari. id si ita putarem, levius | |
| dolerem. 'crede' inquis 'mihi'. credo equidem, sed scio quam | 2.1 |
| cupias minui dolorem meum. me discessisse ab armis num- | |
| quam paenituit; tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris | |
| gentibus coniunctio, ut non nominatim sed generatim pro- | |
| scriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum | 5 |
| esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae. | |
| 'vestrum' plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelis- | |
| sime cogitatum est. qua re voluntatis me meae numquam | |
| paenitebit, consili paenitet. in oppido aliquo mallem resedisse | |
| quoad accerserer. minus sermonis subissem, minus accepissem | 10 |
| doloris, ipsum hoc me non angeret: Brundisi iacere in omnis | |
| partis est molestum; propius accedere, ut suades, quo modo | |
| sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi | |
| adimi non possunt. quos ego †non paulisper† cum bacillis in | |
| turbam conieci ad oppidum accedens, ne quis impetus militum | 15 |
| fieret. reliquo tempore me domo tenui. | |
| Ad <Balbum haec scripsi et ad> Oppium; et quoniam iis place- | 3.1 |
| ret me propius accedere, ut hac de re considerarent. credo fore | |
| auctores. sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda | |
| sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hor- | |
| tantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. ea | 5 |
| spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora essent | |
| si remansissem. sed ingero praeterita. vide, quaeso, igitur ea | |
| quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis | |
| placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de | |
| suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui | 10 |
| alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua | |
| sententia fecisse. | |
| Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. | 4.1 |
| quam tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissi- | |
| mum. | |
| De Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim | 5.1 |
| desperatio rerum eius omnium regum et populorum animos | |
| occuparat ut quocumque venisset hoc putarem futurum. non | |
| possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et | |
| castum et gravem cognovi. de Fannio consoler te? perniciosa | 6.1 |
| loquebatur de mansione tua. L. vero Lentulus Hortensi domum | |
| sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat. omnino haec | |
| eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. | |
| omnes enim qui in Italia manserant hostium numero habe- | 5 |
| bantur. sed velim haec aliquando solutiore animo. | |
| Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur. | 7.1 |
| de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare, Caesaris liberto, | |
| quem ego non vidi, qui istas Alexandria litteras attulit. is | |
| dicitur vidisse Quintum [an] euntem an iam in Asia. tuas | |
| litteras prout res postulat exspecto, quas velim cures quam | 5 |
| primum ad me perferendas. iiii Kal. Dec. |