| xiv Kal. Ian. 48 (§8) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Gratae tuae mihi litterae sunt, quibus accurate perscripsisti | 11.7.1.1 |
| omnia quae ad me pertinere arbitratus es. ita faciam igitur ut | |
| scribis istis placere, isdem istis lictoribus me uti, quod concessum | |
| Sestio sit; cui non puto suos esse concessos sed ab ipso datos. | |
| audio enim eum ea senatus consulta improbare quae post | 5 |
| discessum tribunorum facta sunt. qua re poterit, si volet sibi | |
| constare, nostros lictores comprobare. | |
| Quamquam quid ego de lictoribus, qui paene ex Italia | 2.1 |
| decedere sim iussus? nam ad me misit Antonius exemplum | |
| Caesaris ad se litterarum in quibus erat se audisse Catonem et | |
| L. Metellum in Italiam venisse Romae ut essent palam. id sibi | |
| non placere ne qui motus ex eo fierent; prohiberique omnis | 5 |
| Italia nisi quorum ipse causam cognovisset; deque eo vehemen- | |
| tius erat scriptum. itaque Antonius petebat a me per litteras ut | |
| sibi ignoscerem: facere se non posse quin iis litteris pareret. | |
| tum ad eum misi L. Lamiam qui demonstraret illum Dolabellae | |
| dixisse ut ad me scriberet ut in Italiam quam primum venirem; | 10 |
| eius me litteris venisse. tum ille edixit ita ut me exciperet et | |
| Laelium nominatim. quod sane nollem; poterat enim sine | |
| nomine res ipsa excipi. | |
| O multas et gravis offensiones! quas quidem tu das operam | 3.1 |
| ut lenias, nec tamen nihil proficis; quin hoc ipso minuis dolorem | |
| meum quod ut minuas tam valde laboras, idque velim ne | |
| gravere quam saepissime facere. maxime autem adsequere quod | |
| vis, si me adduxeris ut existimem me bonorum iudicium non | 5 |
| funditus perdidisse. quamquam quid tu in eo potes? nihil | |
| scilicet. sed si quid res dabit tibi facultatis, id me maxime con- | |
| solari poterit; quod nunc quidem video non esse, sed si quid ex | |
| eventis, ut hoc nunc accidit: dicebar debuisse cum Pompeio | |
| proficisci; exitus illius minuit eius offici praetermissi reprehen- | 10 |
| sionem. sed ex omnibus nihil †malim tamen† desideratur quod | |
| in Africam non ierim. iudicio hoc sum usus, non esse barbaris | |
| auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, prae- | |
| sertim contra exercitum saepe victorem. non probant fortasse; | |
| multos enim viros bonos in Africam venisse audio et scio fuisse | 15 |
| antea. valde hoc loco urgeor. hic quoque opus est casu, <ut> | |
| aliqui sint ex eis, aut, si potest, omnes, qui salutem anteponant. | |
| nam si perseverant et obtinent, quid nobis futurum sit vides. | |
| dices: 'quid illis, si victi erunt?' honestior est plaga. haec me | |
| excruciant. Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non | 4.1 |
| anteponeres. quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, | |
| tamen et periculo vacuum est et dolore. extremum est eorum | |
| qui in Achaia sunt. ii tamen ipsi se hoc melius habent quam nos | |
| quod et multi sunt uno in loco et, cum <in> Italiam venerint, | 5 |
| domum statim venerint. haec tu perge, ut facis, mitigare et | |
| probare quam plurimis. | |
| Quod te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea | 5.1 |
| interesse puto te istic esse, vel ut cum iis quibus oportebit agas | |
| quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti. in primisque hoc | |
| velim animadvertas: multos esse arbitror qui ad Caesarem | |
| detulerint delaturive sint me aut paenitere consili mei aut non | 5 |
| probare quae fiant. quorum etsi utrumque verum est, tamen | |
| ab illis dicitur animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint. | |
| sed totum <in eo est positum> ut hoc Balbus sustineat et Oppius | |
| et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur; et | |
| hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis. alterum est cur te nolim | 6.1 |
| discedere quod scribis te flagitari. o rem miseram! quid | |
| scribam aut quid velim? breve faciam; lacrimae enim se subito | |
| profuderunt. tibi permitto, tu consule; tantum vide ne hoc | |
| tempore isti obesse aliquid possit. ignosce, obsecro te. non | 5 |
| possum prae fletu et dolore diutius in hoc loco commorari. | |
| tantum dicam, nihil mihi gratius esse quam quod eam diligis. | |
| Quod litteras quibus putas opus esse curas dandas facis | 7.1 |
| commode. Quintum filium vidi qui Sami vidisset, patrem | |
| Sicyone: quorum deprecatio est facilis. utinam illi qui prius | |
| illum viderint me apud eum velint adiutum tantum quantum | |
| ego illos vellem si quid possem! | 5 |
| Quod rogas ut in bonam partem accipiam si qua sint in tuis | 8.1 |
| litteris quae me mordeant, ego vero in optimam, teque rogo ut | |
| aperte, quem ad modum facis, scribas ad me omnia idque facias | |
| quam saepissime. vale. xiiii Kal. Ian. |