| viii Kal. Ian. 48(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quantis curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex | 11.8.1.1 |
| Lepta et Trebatio. maximas poenas pendo temeritatis meae, | |
| quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo | |
| minus id disputes scribasque ad me quam saepissime. non nihil | |
| enim me levant tuae litterae hoc tempore. per eos qui nostra | 5 |
| causa volunt valentque apud illum diligentissime contendas | |
| opus est, per Balbum et Oppium maxime, ut de me scribant | |
| quam diligentissime. oppugnamur enim, ut audio, et a prae- | |
| sentibus quibusdam et per litteras. iis ita est occurrendum ut | |
| rei magnitudo postulat. †Furnius† est illic, mihi inimicissimus. | 2.1 |
| Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam | |
| accusatorem mei. dictitat se a me apud Caesarem oppugnari, | |
| quod refellit Caesar ipse omnesque eius amici. neque vero | |
| desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. nihil | 5 |
| mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam | |
| acerbum. qui ex ipso audissent, cum Sicyone palam multis | |
| audientibus loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. | |
| nosti genus, etiam expertus es fortasse. in me id est omne con- | |
| versum. sed augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. | 10 |
| qua re ad illud redeo: cura ut huius rei causa dedita opera | |
| mittat aliquem Balbus. ad quos videbitur velim cures litteras | |
| meo nomine. vale. †xvi† Kal. Ian. |