| iii Non. Ian. 47 (§3) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci | 11.9.1.1 |
| nec in ulla sum spe, quippe qui exceptionibus edictorum | |
| retinear. quae si non essent sedulitate effectae et †benivolentia | |
| tua†, liceret mihi abire in solitudines aliquas. nunc ne id | |
| quidem licet. quid autem me iuvat quod ante initum tribu- | 5 |
| natum veni, si ipsum quod veni nil iuvat? iam quid sperem ab | |
| eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim | |
| confectus et oppressus? cottidie iam Balbi ad me litterae | |
| languidiores multaeque multorum ad illum fortasse contra me. | |
| meo vitio pereo; nihil mihi mali casus attulit, omnia culpa | 10 |
| contracta sunt. ego enim cum genus belli viderem, imparata et | |
| infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem | |
| ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros | |
| concedendum. cessi meis vel potius parui; ex quibus unus qua | 2.1 |
| mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius | |
| litteris quas ad te et ad alios misit. quas ego numquam aperuis- | |
| sem nisi res acta sic esset. delatus est ad me fasciculus. solvi, si | |
| quid ad me esset litterarum. nihil erat; epistula Vatinio et | 5 |
| Ligurio altera. iussi ad eos deferri. illi ad me statim ardentes | |
| dolore venerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi | |
| legerunt plenas omnium in me probrorum. hic Ligurius furere: | |
| se enim scire summo illum in odio fuisse Caesari; illum tamen | |
| non modo favisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris | 10 |
| mei causa. hoc ego dolore accepto volui scire quid scripsisset ad | |
| ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore si eius hoc | |
| tantum scelus percrebruisset. cognovi eiusdem generis. ad te | |
| misi: quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. nil me | |
| laedet. nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum | 15 |
| Pomponia. hac ille acerbitate initio navigationis cum usus esset, | |
| tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim; neque nunc tam | |
| pro se quam contra me laborare dicitur. | |
| Ita omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel | 3.1 |
| plane nullo modo possum. quibus in miseriis una est pro omni- | |
| bus quod istam miseram patre, patrimonio, fortuna omni | |
| spoliatam relinquam. qua re te, ut polliceris, videre plane velim. | |
| alium enim cui illam commendem habeo neminem, quoniam | 5 |
| matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. sed si me | |
| non offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque | |
| in eam quantum poteris mitigato. | |
| Haec ad te die natali meo scripsi; quo utinam susceptus non | |
| essem, aut ne quid ex eadem matre postea natum esset! plura | 10 |
| scribere fletu prohibeor. |