| xii Kal. Febr. 47 (§2) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Ad meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis | 11.10.1.1 |
| quae de Quintis ad me adferuntur. P. Terentius, meus neces- | |
| sarius, operas in portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. is | |
| Quintum filium Ephesi vidit vi Id. Dec. eumque studiose | |
| propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me | 5 |
| percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimi- | |
| cissimum, volumenque sibi ostendisse orationis quam apud | |
| Caesarem contra me esset habiturus. multa <a> se dicta contra | |
| eius amentiam. multa postea Patris [eius] simili scelere secum | |
| Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas | 10 |
| ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio; | |
| me quidem excruciant, et eo magis quod mihi cum illis ne | |
| querendi quidem locum futurum puto. | |
| De Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur. | 2.1 |
| nihil enim firmius esse dicunt, nihil paratius. accedit Hispania | |
| et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec voluntas, urbanae | |
| res perditae. quid est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas litteras | |
| lego? quae essent profecto crebriores, si quid haberes quo | 5 |
| putares meam molestiam minui posse. sed tamen te rogo ut ne | |
| intermittas scribere ad me quicquid erit eosque qui mihi tam | |
| crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen, non | |
| ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant. plura | |
| ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi | 10 |
| rescripseris. vale. xii Kal. Febr. |