| viii Id. Mart. 47 (§2) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem | 11.11.1.1 |
| quod ad te debeam scribere facile id exsequi possim, hoc minus | |
| quod res nulla est quae scribenda sit, cum praesertim ne spes | |
| quidem ulla ostendatur fore melius. ita iam ne tuas quidem | |
| litteras exspecto, quamquam semper aliquid adferunt quod | 5 |
| velim. qua re tu quidem scribito, cum erit cui des. ego tuis | |
| proximis, quas tamen iam pridem accepi, nihil habeo quod | |
| rescribam. longo enim intervallo video mutata esse omnia; | |
| illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas | |
| poenas pendere. | 10 |
| P. Sallustio curanda sunt HS xxx, quae accepi a Cn. | 2.1 |
| Sallustio. velim videas ut sine mora curentur. de ea re scripsi | |
| ad Terentiam. atque hoc ipsum iam prope consumptum est. | |
| qua re id quoque velim cum illa videas, ut sit qui utamur. hic | |
| fortasse potero sumere si sciam istic paratum fore; sed prius | 5 |
| quam id scirem nihil sum ausus sumere. qui sit omnium rerum | |
| status noster vides. nihil est mali quod non et sustineam et | |
| exspectem. quarum rerum eo gravior est dolor quo culpa | |
| maior. ille in Achaia non cessat de nobis detrahere. nihil | |
| videlicet tuae litterae profecerunt. vale. viii Id. Mart. | 10 |