| viii Id. Mart. 47 (§4) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. viii Id. Mart. vespere. | 11.12.1.1 |
| eo autem die mane tabellarios miseram, quibus ad te dederam | |
| litteras. tuis tamen lectis litteris putavi aliquid rescribendum | |
| esse, ea re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam | |
| rationem sim Caesari adlaturus profectionis meae tum cum ex | 5 |
| Italia discesserim. nihil opus est mihi nova ratione. saepe enim | |
| ad eum scripsi multisque mandavi me non potuisse, cum cupis- | |
| sem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam. | |
| nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me | |
| tanta de re non meo consilio usum esse. posteaque, cum mihi | 10 |
| litterae a Balbo Cornelio minore missae essent, illum existimare | |
| Quintum fratrem lituum meae profectionis fuisse (ita enim | |
| scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset | |
| ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et | |
| fecerat, tamen nilo minus his verbis ad Caesarem scripsi: | 15 |
| 'De Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, | 2.1 |
| sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo. illud | |
| dumtaxat tamen audebo petere abs te, quod te oro, ne quid | |
| existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia con- | |
| starent minusve te diligerem, potiusque semper illum auctorem | 5 |
| nostrae coniunctionis fuisse meique itineris comitem, non | |
| ducem. qua re ceteris in rebus tantum ei tribues quantum | |
| humanitas tua amicitiaque vestra postulat. ego ei ne quid apud | |
| te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo.' | |
| Qua re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non | 3.1 |
| dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declaraverit, | |
| ego tamen is ero qui semper fui. sed, ut video, multo magis est | |
| nobis laborandum de Africa; quam quidem tu scribis con- | |
| firmari cottidie magis ad condicionis spem quam victoriae. | 5 |
| quod utinam ita esset! sed longe aliter esse intellego teque | |
| ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi | |
| sed confirmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad | |
| Africam etiam Hispania. | |
| Quod me admones ut scribam ad Antonium et ad ceteros, si | 4.1 |
| quid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe fecisti. | |
| nihil enim mihi venit in mentem quod scribendum putem. | |
| quod me audis fractiorem esse animo, quid putas cum videas | |
| accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi actiones? | 5 |
| tu tamen velim ne intermittas, quod eius facere poteris, | |
| scribere ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis. | |
| semper enim adferunt aliquid mihi tuae litterae. | |
| Galeonis hereditatem crevi. puto enim cretionem simplicem | |
| fuisse, quoniam ad me nulla missa est. viii Id. Mart. | 10 |